Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fellenberg, Daniel [Editor]; Literarische Gesellschaft [Editor]; Wagner, Abraham [Oth.]
Jurisprudentia Antiqua Continens Opuscula Et Dissertationes Quibus Leges Antiquæ Præsertim Mosaicæ, Graecæ, et Romanæ, Illustrantur (1) — Bernæ: Sumptibus Societatis Litterariæ, 1760 [VD18 90779231]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.48958#0015
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
EDITORIS.

ii

riarumque lucem ad prisci orbis incolarum explicanda insti-
tuta & mores attulere. Leges inteliigo praeferam Mosai-
cas, Graecas atque Romanas, quarum /cientia, quamvis
exculta multorum praeclaris laboribus, majora adhuc, aeque
ac reliquae scientiae omnes, incrementa cepislet, si ardiore
literarum sbcietate cultiores gentes conjungerentur, minor-
que esset eruditionis peregrinae ignoratio. Paucissimis enim
nota peregrinorum omnium eandem, quamipsi adgrediun-
tur, materiam illustrandi conamina. Hinc fystematum
jejunitas , hinc errorum jam confutatorum frequens repe-
titio , hinc immensim librorum multitudinem legendi ne-
cellitas, multiplicatus studiorum labor, & difficilius ad
veritatem iter.
Sapientislime prosedo magnus ille Franciscus Baco in
Atlantide sua mercatores lucis instituisle nobis videtur, sae-
peque nos sumus mirati, quod ad nostram usque diem tam
utili mercatura careamus, quodque, cum ab eo inde tem-
pore, quo commerciorum ope sbciari coepit Europa, om-
nium fere terrarum frudibus gaudeamus veluti propriis at-
que indigenis, vestes, alimenta, mores, quicquid denique
peregrini luxus excogitavit solertia, fludiose arcessamus ex
ultimis oris, in peregrinae sapientiae frudibus conquirendis
multo minorem adhibeamus diligentiam. Obfuit quoque
b 2 haec
 
Annotationen