Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fellenberg, Daniel [Hrsg.]; Literarische Gesellschaft [Hrsg.]; Wagner, Abraham [Bearb.]
Jurisprudentia Antiqua Continens Opuscula Et Dissertationes Quibus Leges Antiquæ Præsertim Mosaicæ, Graecæ, et Romanæ, Illustrantur (1) — Bernæ: Sumptibus Societatis Litterariæ, 1760 [VD18 90779231]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.48958#0133
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
PJRJGRJPHUS PRIMUS.
T Eges, quibus sapientissimum numen civitatem Ifraeliticam interprete &
administro Mose instruxit, a jure & legibus nostrarum rerum publica-
rum maximis haud raro intervallis iejunftas esse, satis liquet. Quae tamen
diversitas nec nostris nec Mosaicis legibus vitio verti jure potest. Suis suse
leges esse debent rebus publicis : quarum live situs , terraeque innata indo-
les , [ a j live ingenia civium, live prisca civitatis forma, novarum rerum de-
siderio non temere mutanda, diversam legum atque juris faciem inducunt.
Eadem ratio reip. Israeiiticae, cui commodae erant, qure aliis civitatibus detrimento
esse poterant leges: adcusandusque fuisset Moses,si legislatoris munere, divino
fungens juslu, negleda reip. Israeiiticae indole, jura condidisset noftris civitatibus,
ab illa diverlissimis, apta, suo populo suaeque Palaestinae inepta. [ b ].
§. IL

[a] Vide Perillultris J. H. Boehmeri disser-
tationem de juribus diverfis e di-verjitate climatum
natis.
[b] Vel hoc telo jugulantur, si qui nostris rebtis-
publicis, quamvis forma , situ, ingenioque civium
ab Israelitica toto calo distantibtis , leges civiles a
Mose latas imprudentibus votis aptari jubent: Paia-
stinam in Germaniam, Asiam in Europam translaturi.
Exemplo rem illustremus : Non omnino obmutue-
runt ccnsoriat voces , quibus ultimum supplicium,
quo fures adficiuntur , crudele nimis & barbarum,
atque ex christiana proseribendum videtur societatc ,
quia mitiorem Moses furibus prenam statuerit. At
MosaicK de furto sanftiones aliam protsus, quam
qux in his viget terris, requirunt rempublicam. Re-
stitui jubet ereptum, mulctamque addi, Moses. Hoc
illi dictum reipublicae, in qua probabile est,. vel ipsos
fures non prorsus ad incitas redaftos esse : di&um
■Israelitis , quorum quisque avitum tenere agellum

solebat, ex cujus frustibus restitutio peti posset.
Inepta lex his coercendis furibus, a quibus , cum
nihil habeant, nihil repeti potest. Furem sine re,
sine pecunia, vendi jubet Moles : quod ad illam
modo pertinere potest civitatem , in qua vendi homi-
nes solent, non ad has, quarum mlnsuctudo servi-
tutem adipernUtur. Bona» ergo fuerint leges Mo
saicte de furto in Pal&stina, ingens illarum nonnullis
in terris sit utilitas, (de qua perquam commode
disierit eques C H A R £> I N in itineris in Persiam sus-
ccpti diario, Voyages en Perje totis. IV. pSg. 2g<J‘
287.) illis tamen Germanis noilrs partibus, in qui-
bus omnes liberi sunt, iton quadrant. Non jam di-
cimus , incautas has & censorias voces Paulli episto-
lis Contradicere : qui legem, seu Zcge;» Hlofaicam,
(i. e. legem Moji propriam, nec. ex jure notura: pen-
dentem , atque a Cbrifto , ejusque dijcipiiiis repetitam
atque consirmatam') abrogatam esse tcstatur : communi
etiam nostrte ecclesix suffragio, Paullina auctoritate
K i comuro-
 
Annotationen