LEX M OS. D E UT. XXII, 6. 7. &c. 99
inque loca migrare, ubi frequentior venatio , proque communi proverbio
ament ibi esse, ubi venatio parata: nempe quod exuberant alimenta, ubi
numerus earum venatione imminuitur : rarescunt contra, nimis multiplica-
tis feris.
III.
Obj cenarum avium e arumque, qua noxia putantur, magna solent utilitates
esse, ob quas exftirpari penitus non debent: digna, quarum curam
lex suscipiat.
Valde autem Stoici, morumque praeceptores abrupti & severi vide-
remur , si uno naturas nomine rem confecturi affirmaremus, naturae obtem-
perantem legislatorem hactenus saltem eam ducem sequi debere, ut nihil eo-
rum penitus exstirpetur, quae cuivis regioni ipsa [a] sine ope humana lar-
gita est, in eaque procreari jussit. Nec tamen ita valde a vero aberraverimus,
ac forte aequis judicibus, quod diximus, probabimus, si paulo aliter, phyli-
ceque magis quam metaphysice defensionem instituemus. Nempe eorum
ipsorum animalium, quae maxime noxia videntur, majores essie utilitates saepe
compertum elt, vulgo plerumque incognitas, donec nimia eorum clades atque
defectus non line gravi incommodo doceat, cui illa usui sapiens atque indul-
gens communis mater procreaverat, tanta quidem copia, & fecunditate, aut
in abscondendis ovis catulisque solertia, ut interire, bellisque hominum,
quae nocendo provocatum iri natura praeviderat, exstirpari non facile possent
Quod spedans prudens legislator, suspicari pene debet, etiam illa obscena &
invisa animalia, quorum utilitates ignorat, tamen illi terrarum tractui, cui a
natura data sunt, utilia esse, non sine magno damno interitura.
Quam
[a-] Adjecimus haec, ne eo trahi sententia nostra
possit, nullas omnino belluas, in insulis, in quibus
id fieri facilius potcst, penitus exstirpandas esse. In-
digenis , aut quas ipsa sulc artc aut errore humano
detulit, magis sortasfe prospiciendum. Nihil incom-
modi audivimus legimusve Britanniam inde sen-
tire, quod lupis caret: sed vacua illis insula esfe po-
terat, quamvis bello internccino nunquam impetiti
ab hominibus essent. Non Batavos accusamus, quod
vermem molibus suis infestum, quibus mare coerce-
tur, non indigenam illi terra, sed advenam, inter-
necino bello delendum ceiisuerunt.