Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fellenberg, Daniel [Hrsg.]; Literarische Gesellschaft [Hrsg.]; Wagner, Abraham [Bearb.]
Jurisprudentia Antiqua Continens Opuscula Et Dissertationes Quibus Leges Antiquæ Præsertim Mosaicæ, Graecæ, et Romanæ, Illustrantur (1) — Bernæ: Sumptibus Societatis Litterariæ, 1760 [VD18 90779231]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.48958#0387
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
AD LEGEM O P P I A AI.

J2?
B r o u k h u s i u m , & praeter Barthium, B e r o a l d u m & P a s s e-
ratium, quos ille allegat, Stanislaum K o b i e r z y c k i u m [ a ].
Pergit Cato , & collaudatis primum matronis, quae dona Pyrrhi regis aurum &
purpuram spreverant, Cyneamque legatum eius per domos lingulas cum his
muneribus circumeuntem magno animo dimiserant, suorum temporum mo-
res increpat, quibus mulieres accepturae etiam in publicum procurrerent, le-
gibusque eo severioribus, quo magis cupiditas cresceret, coercendas forent
Ita gliscentibus vitiis natas esse Liciniam, Cinciam & alias leges; Oppiam olim
necessariam non fuisse, cum adhuc integris moribus viveretur, & purpuram
aurumque oblata mulieres etiam ultro repudiarent. Praeterea hoc miratur,
quid tumultuandum sit matronis, cum omnibus aeque cultum illum & vehicu-
la lex ademerit, & ita in pari conditione aemulationem sustulerit. Ipsae Ari-
stophanis icebat , quae in concionibus matronis rempublicam
administrandam tradiderant, nullam prius legem ferre consultum ducebant,
quam ut per omnia similem vivendi rationem introducerent
7T0lilV X01V0V TTCUTIV siiOTGV K. tStOV CJA-OIOV Q b
Quid igitur fieret, si redditis ornamentis ditiores superbire, pauperiores simi-
lem cultum diseupere, nullaque facultatum ratione habita non secus ac locu-
pletes niteseere desiderarent.
„ Alultis res angusla domi, scd nulla pudorem
„ Paupertatis habet, nec se metitur ad illum,
„ Quem dedit haec posuitque modum [ c ].
Neque illa muliebris aemulatio semel excitata tantum in munditiis subsisteret,
sed latius evagaretur, & auro veltibusque non satiata illud etiam, ad quod
omnium minime adspirare debuerat, effreni cupiditate affedaret. „ Dic mihi
„ quaeso Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum quam tu ha-
bes ,

[a] D: luxu Rom. lib. I. caf. K. JUVEN. Sai. 71. s. 457-
[ b j A R I S T O P H A N. V. y5o.
Jurisprud. Ant. Tom. I. T t
 
Annotationen