Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fellenberg, Daniel [Editor]; Literarische Gesellschaft [Editor]; Wagner, Abraham [Oth.]
Jurisprudentia Antiqua Continens Opuscula Et Dissertationes Quibus Leges Antiquæ Præsertim Mosaicæ, Graecæ, et Romanæ, Illustrantur (1) — Bernæ: Sumptibus Societatis Litterariæ, 1760 [VD18 90779231]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.48958#0463
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
AD TIT. D. DE COLLEG. ET CORE 401
jefta, veluti populus, legio, grex. Tripertitam hanc corporum divisionera
Stoicis deberi observavit jam summus Cujacius Obfervatt. 15, 33. & 26.
cap. ult. Vide S en e c. Epift. 102.. & alios, quos ibi adducit Cuja cius.
Ad ultimam vero enumeratarum modo cladium pertinere proprie corpora, de
quibus sermo hic est nobis, unusquisque, credo, per le satis videt. Non in-
concinne tamen ad primam etiam reduci aliquo modo posse corpora moralia,
de quibus agimus, quatenus scil. pariter ac corpus humanum, cujus similitu-
dinem gerunt, uno quali spiritu regi ac contineri, membraque eorum, licet
non continua serie inter le apta sint aut naturali quadam conjunctione conne-
xa , non minus arcte tamen invicem colligari, nec si feparatim lalva ede ve-
lint lingula , ad mutuam sui & integri, quod constituunt, corporis incolu-
mitatem & conservationem minus amice inter se conspirare debent, quam si
naturali plane, non civili tantum & politica coagmentatione cohaererent, ne-
mo , ut opinor, in dubium vocabit. Luculenter latis id jam dudum osten-
dit lingulare illud Romanae lapientiae specimen Aprippa Menenius apud L1 v.
2 , 32. ingeniosidimo illo apologo, quo plebem Romanam discordem olim
ac tumultuantem comparatione cum membris corporis humani aliquando in-
ter se disientientibus instituta ssexit & cum patribus in gratiam reduxit. Idem
declarant crebrae illae apud antiquos locutiones metaphoricae, quibus oppida &
civitates instar corporis humani nasci, cidolefcere, bene vel mede adsessaesse, mo-
ri etiam iterumque renasei dicuntur. Vide Casaub. ad Polyb. 1. p. m.
90. seq. Sic. Rutu. N u m a t i a n. Itinerar. 1 , 413, jeq.
„ Non indignemur mortalia corpora solvi,
„ Cernimus exemplis oppida polfe mori.
& Statius Silv. 3, v, 104.
—-—- --Statinasque renatas.
Immo Cicero communem universi generis humani societatem corpori hu-
mano adsimulat, de Qffic. 3, 6. Pariter Seneca Epift. 9 $. „ membra sumus,
w inquit, corporis magni. „ Eandem similitudinem quam plurimis in locis, ubi
de corpore Christianorum mystico, ejusque capite Jesu Christo verba faciunt,
cer-

E e e 3
 
Annotationen