Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fellenberg, Daniel [Editor]; Literarische Gesellschaft [Editor]
Jurisprudentia Antiqua: Collectio Opusculorum Historicor. Philolog. Quibus Leges Antiquæ Mosaicæ, Græcæ Et Romanæ Illustrantur (Tomus 1) — Bernæ: Sumtibus Societatis Litterariæ, 1794 [VD18 90791835]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49684#0014
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
12

PRAEFATIO

haec causa Jurilprudentix Antiquae progressui. Quamvis
enim varias ejus opes disperias collegerint viri summa eru-
ditionis fama illustres, Grxvius, Gronovius, Salengrius,
Polenus, Ev. Otto & nuperrime Ger. Meermannus , qui-
bus adjungendus quoque Jo. Gottl. Heineccius, multa ta-
men in omnibus fere Europae regionibus iupersunt opuscu-
la, quae non Ime magno hujus scientix damno hucusque
latuisse putamus. Minutiora enim icripta, quibus fepe
meliora continentur quam voluminoiis operibus, Disierta-
tiones inprimis Academicae intra natalis ibli angussias fere
deliteicunt, exteris innoteicunt nunquam, ab ipiis indige-
nis frustra siepe quaeruntur, quod brevi tempore prorius eva-
nefcant.

Ut igitur legum antiquarum studiosis, quicquid ubi-
que de iis ab cruditissimis viris, sugitivis chartis consigna-
tum extat, in promtu iit, placuit ex immenia illa Disserta-
tionum & opuiculorum farragine optima quaeque ieligere,
atque in unum colligendo a raritate ac pene ab interitu vin-
dicare.

Locus itaque in novo hoc the/auro dabitur Opufculis
& Dissertationibus, quibus leges antiquae, praesertim Mo-
iaicx , Grvcx atque Romanae linguarum historiarumque
ope
 
Annotationen