Fichard, Johann Carl von
Italia (1536/37) (in: Frankfurtisches Archiv für ältere deutsche Litteratur und Geschichte ; 3.1815. S. 1-130) — Frankfurt a.M., 1815

Page: 112
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/fichard1815/0114
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
112
proprio alto et magnisico sepultus est clarissimus
Jureconsultus Pliilippus Decius de quo vide
libellum meum Epitapliiorum.
Item memento eius marmorei praegrandis poculi,
quod ad angulum graduum prope priorem portam
Templi in columnula quadam porphyrea extat, cum
quadam circumscriptione. In hoc olim tributum
populi collectum Imperatorique oblatum milii referc-
bant. Est monumentum memorabile.
L U C A.
Est civitas libera, parVa quidem sed egregie
munita; fossam aquatilem circumquaque, fortalitia VIII.
HabetSignoriam, qui sunt IX., regnant sex mensibus
(puto), interimque in palatio perpetuo manent.
llabent et ipsi suos tibicincs qui singulis prandiis et
cocnis canunt, Item Guardiam C. militum. Palatium
Signoriae mediocriter amplum et splendidum est.
Alioqui egregias aedes, et quaedam magnifica palatia
habet, plateae tamen ubique sunt angustae. Magnus
istic mercatorum numerus , magnum commercium.
Monasteria IX. habet ct alias ecclesias, inter quas
Cathedralis S. Martini mediocritcr elcgans est. In
eamultasanctorumintegra corpora, quimagnonumero
in fornice, super primam ipsius templi portam, depicti
sunt. Celeberrimum autem est in eadem, caput Do-
mini nostri Ihesu Christi. ld in singulari quadam.
cella, (quae instar S. Martini in Dominico Mogun-
tinensi est) ad sinistrum ecclesiae latus posita, con-
servatur. De quo sic praedicant : Nicodemum
et Josephum cmn condere corpus Domini sepul-
cbro vellent, cius iurius simulacrum efiinxisse (quod
et ipsum ibi est) caput autem ipsuni dh'initus inino-
situm
I
loading ...