Fichard, Johann Carl von
Italia (1536/37) (in: Frankfurtisches Archiv für ältere deutsche Litteratur und Geschichte ; 3.1815. S. 1-130) — Frankfurt a.M., 1815

Page: 113
DOI Page: Citation link: 
https://digi.ub.uni-heidelberg.de/diglit/fichard1815/0115
License: Public Domain Mark Use / Order
0.5
1 cm
facsimile
113
situmfuisse, manibus Serapliim, sxipermontemCedron
haud dubie cffectum.- Ostensum hoc caput est, et
Caesari Carolo, cum hoc anno Luca transiret. Mihi
vero interim dubitare subiit, simulque mirari, cur,
quum haec ita sint, nullum tamen miraculum eius rei
extaret, nec locus hic tabulis votivis ita ut LaNunciata
Florentiae ornatus esset (vix tres habet tabellas) quum
hoc certe caputillo divinius esse fateri cogamur.
P I S T O B I U M.
Urbs elegans et Luca multo maior. Foris omnium,
quae eius conditionis vidi, est nudissima, neque fossis,
neque fortalitiis, nec aggeribus munita. Intus ut
dixi elegans amplas habet plateas, multa imo plurima
egregia habet palatia, sed tamen pleraque non ita
splendida. Habet monasteria XI, ecclesias multas,
inter quas et Cathedralis est satis elegans. In
eo argenteum illud altare S. Jacobi, omnium quae
in Italia sunt sumptuosissimum et celeberrimum. XII
Apostolos habet ex solido argento cubitales. Eorum
maier est ipse S. Jacobus, sedetque, est enim in
regno suo. Beliquum altare laminis argenteis undique
tectum. Sodalitas S. Jacobi magna est, habetque
reditus multos. Domus angularis prope Palatium
Capitanei est ipsius sodalitatis. Ante hoc summum
templum priori et transversali latere habet aream
planani amplam et amoenam. Circa illam Palatia sunt,
Capitanei, Potestatis, Senatus urbani, Episcopi. E
regione Templi est B aptis t eri um, rotunda forma,
ad imitationem aliorum, foris nigro alboque marmore
uudique incrustatum. Sed prae Florentino et Pisano
in aestimatione esse non potest. Domus quoque
Sapientiae noviter constructa, istic extat (elegans
Sranff. Ssr^in III. $$. ^


loading ...