Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fiorelli, Giuseppe [Hrsg.]
Monvmenta Epigraphica Pompeiana Ad Didem Archetyporvm Expressa (Band 1): Inscriptionum oscarum apographa — Neapel, 1854

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.9141#0004
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
1 PRAEFATIO

casum , ut in latina et umbrica lingua solet, simplici vocis productione deductum , s
adiuncto. Accusativus singularis feminini generis dicitur ekak pro ekam-k, et verbum
tertiae personae pluralis, praeteriti teinporis, agnoscitur teremnattens, uti uupsens
et prufattens, cuius formae numeri singularis sunt prftfatted et upsed. Sed hic
nonnullae difficultates occurrunt circa formationem praeteriti primae coniugationis, nam
si in aamanaffed et aikdafed, quae ad hoc tempus pertinent, f conspicitur cum
radice cognatum , non ita cernitur in prufatted, prufattens , teremnattens,
nec in tribarakattins et tribarakattuset, quibus duplex t, quod autem deest
in upsed, upsens, pruffed, temporis formam designare videtur; attamen nihil de
hoc dicere fas est , quod plane cum ratione exemplorum conveniat. Duobus t scribitur
punttram , quod verbum portam denotasse, magis ex loco effossionis , quam etymi
caussa intelligitur. Item nota digna visa sunt teremnatust pro teremnatu-est, et
perek quod longitudinali inensurae, veluti umbrica perka Tabularum Eugubinarum, tri-
buitur. Ad ablativum casum, quamquam d fiuali careat, verbum iussu referendum eense-
tur, atque inter accusativos verba via pumpaiiana, kaila, via iuviia, et ekass
v 1 a s s, quibus s ab n s procedit, ut est a i s in verborum desinentiis, confirmantur; nec
origo adiectivi dekkviarim, in qua forma accusativus singularis agnoscitur, ab alio 110-
mine quam a substantivo dekvia repetenda est5 et verba medikeis pumpaiianeis
modificari serevkid imaden affirmatur^ quae autem ablativi casus putantur, praeter
syllabam en^ quae in voce imaden praepositionis encliticae locum habet. Lapis igitur
ita latine explicatur.... Suttius M. f. N. Pontius.... f. aediles, hanc viam terminave-
runt ante portam stabianam. Via terminata est perticis.... lussu viam pompeianam
terminaverunt perticis (?) iii ante cellam (?) lovis Meilichii. Has vias et viam ioviam
et decialem meddicis pompeiani in . . . fecerunt 9 iussu aediles probaverunt.

Eodem tempore publici iuris factum est in n. 55 Bullett. arch. nap. nv. sr. commen-
tarium cl. Minervinii de horologio solario, cuius titulum protuli in tab. v, n. 3. Quas
auctor de singulis verbis adnotationes non minus docte quam ingeniose conscripsit, confer
in tom. in , pag. 36-39 , et de horologii inventione, quod aeneo gnomone instructum
verbis anonimi auctoris Compendii Architecturae illustratur (cf. vitruv., tom. iii, pag. xxxm
Marini), lege in pag. 31-35 eiusdem libri , quem nunquam satis potero laudare.

Ex pompeianis inscriptionibus illud aeneum fragmentum reieci, quod Avellinio (Bull.
arch. nap. tom. iv, tab. i, n. 7; tom. vi, pag. 90) et Mommsenio ( Unter. Dialekte pag. 184,
tab. x, n. 27) editum , inter titulos samniticos reputandum censui. Ex his praecipue
inscriptionibus colliges conventum Pompeianorum nomen reipublicae tulisse, vereiiai
pumpaiianai, et meddices tuticos habuisse, qui, ut in aliis oscis civitatibus , belli
alternatim imperium, et domi summam rerum tenebant, qui tamen a meddis degetasis
aragetud multas, quem lapide nolano legimus (mOxMmsen, Unter. Dial. pag. 178, tab.
vin, n. 16), diversi sunt. Quaestores autem, quibus publicam pecuniam conquirendi po-
pulique iussu accipiendi vel expendendi erat facultas , inscriptionibus his etiam nominan-
tur, et ex populi tribus unius decreto (si talia sunt nomina vocibus kumbennieis
et (tri)mparakineis adumbrata) aedificia facienda aut perficienda curare videntur. Pro-
dierunt etiam ab ipsis titulis nomina aedilium, et appellationes viarum atque aedificio-
rum publicorum, uti forum versarinu dictum, passtata idest porticus prope thea-
trum, triibus in qua tribus publicis negotiis perpendendis conveniebat, porta stabiana,
punttram stafianam, via pumpaiiana, via iuvia, devium meddicis pompeiani ,
dekkviarim medikeis pumpaiianeis, turris duodecima, tiurri xn, cella Iovis
Meilichii, kail a iuveis meelikiieis: innotuerunt quoque cultus deae Florae, fluusai,
sub cuius tutela domus fuit quaestoris Mai Purii , et nomina dominorum figlinarum
servorumque eorum, et permulta bonorum virorum dignorumque reipublicae , qui ad
quatuorviratum iuri dicundo designabantur.

Haec sunt quae singillatim hisce titulis leguntur, in quibus repraesentandis studui eo-
rum rationem et naturam legentibus veluti ante oculos ponere, ut ipsa ectypa quasi in-
spicere valerent.

Scripsi ]\eapoli die xxx m. Decembris mdcccliv.

«
 
Annotationen