Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fiorelli, Giuseppe [Hrsg.]
Monvmenta Epigraphica Pompeiana Ad Didem Archetyporvm Expressa (Band 1): Inscriptionum oscarum apographa — Neapel, 1854

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.9141#0003
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
PRAEFATIO

Universam pompeianarum inscriptionum collectionem ut ipsa non amplius deesset, per
novem fere annos etsi temporum flagitiis inimicorumque iniuria vexatus, non sine in-
dustria ac labore congessi, donec Patroni mei Munificentissimi amore ac benevolentia
adquiescens, eam demum typothetis mihi tradere licuit. Monumentorum igitur epigra-
phicorum, adhuc Pompeis repertorum, omnia quae extant hoc volumine continentur,
quod tres in partes dispescitur. Habet in prima oscas inscriptiones ex fontibus genui-
nis descriptas atque brevissimis explicationibus instructas, quas iam multi edidere, et
operae pretium erit haud praeterire silentio celeberrimos viros Avellinium , Grotefen-
dium, Lepsium , amicissimumque meum Mommsenium, quibus maxima ex parte titu-
lorum explanatio absoluta est. Sed quia in re tam difficili et obscura quidlibet adno-
tandum, refutandum, vel recensendum datum semper cuique fuit, libris eorum exploratis,
titulisque adiectis qui nuper inventi sunt, lapidum lectionibus emendatis, et qua potui
diligentia rationibus paleographicis originali magnitudine servatis, hanc novam editionem
paravi, quae si me non fallit animus, nec inutilis nec contemnenda erit.

Parte altera continentur graecae inscriptiones; in tertia latinae, quatuor sectionibus
distinctae: idest tituli lapidei > tituli parietibus depicti, extemporales sive otii consu-
mendi gratia tenuioribus characteribus tectorio exarati, qui maximi momenti sunt, quia
pompeianarum rerum privatarum , sermonis populariter adhibiti, et communis prolatio-
nis permulta patefaciunt. Harum vero numerus quamquam Hamiltonio, Martinio, Swin-
burnio et Munterio innotesceret, et Christoph. Theoph. de Murr in libro anno 1*792
IVorimbergae edito eas evulgaverit, attamen usque ad Wordsworthum et Massmannum,
qui multas illarum publici iuris fecerunt, nemo collegerat, nec dum tempus erat a pa-
rietibus expresserat, ita ut nonnullae aut intemperie ac vetustate evanidae , aut pa-
rietibus simul collapsae, haud amplius legi possunt. Proximioribus tandem temporibus
doctissimi viri Avellinius , Minervinius, et Garruccius eas, quae luculenter Pompeis
inveniebantur, servarunt, typisque mandantes non exiguam litteris utilitatem attulerunt.
Amplectitur sectio quarta inscriptiones quae leguntur operibus tessellatis, tegulis, vasis,
lueernis, signaculis aereis, omnibusque domesticis instrumentis, quibus multas ineditas,
praecipuis paleographiae signis confectas, adieci et suo ex loco fideliter exscripsi.

Hic vero memorare iuvat acta diurna pompeianarum effossionum multum utilitate
antecellere et praestantia libros omnes quotquot extant, nam illa omnes fere continent
titulos insculptos vel pictos, quae cum anno 1850 in lucem proferre instituissem, nunc
schedarum quae supersunt Raph. Amiconis, qui plus triginta annos illarum eflPossionum
curam habuit, editionem inchoavi.

Haec dum scribebam, opere absoluto, allatus est mihi liber virorum illustrium Au-
frechti et Kuhni, Zeitschrift fttr vergleichende Sprachforschung auf dem Gebiete des
Deutschen Griechischen und Lateinischen, in quo de titulo pompeiano quem tabula prima
delineavi, leguntur quae hic extra ordinem adiungam , ne arguar levitatis culpa (cf.
tom. ii, pag. 55-5TT).

Mulia nova sunt in lapide quae animadvertenda existimantur: verbum siuttiis ha-
bet i praepositum u vocali, ut de aliis vocibus dictum est in tom. i, pag. 87, at-
que ex voce aidilis, quae tertiae declinationis nominativus pluralis est, coniicitur hunc
 
Annotationen