Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Fröhlich, Erasmus; Klobusiczky de Zéttény, Antonius [Editor]
Notitia. Elementaris. Nvmismatvm. Antiqvorvm. Illorvm. Qvae. Vrbium. Liberarvm. Regvm. Et. Principvm. Ac. Personarvm. Illvstrivm. Appellantvr. — Wien, 1758 [Cicognara, 2850] [VD18 14269732]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.26312#0095
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Cap. Sextum, de Num. Urb. et Pop. Liberor, 69
Caput Sextum.
Catalogus Urbium, Populorum liberorum, quorum
numisinata novimus.
In sequente Catalogo non solum nomina urbium &r populorum
liberorum, quae Harduinus de Numis istis largissime exhi-
buerat, sed illa etiam conscripsimus, quae postea variis in libris
invenimus, nempe edita apud Haymium, Arigonium, Mus-
sellium, Mafsejum, in Catalogo Mufei Tbeupoli, in Gotha Nu-
maria Li ebei , inter Numifinata rariora Cimelii Aufiriaci Vindobonenfis,
in excerptis ex Catalogo numfimatum Celeberr. D. le Bret,
in Catalogo denique MSto numifimatum Coli. AcacL Vindobon. S. J.
Porro ubi eadem, urbium tamen aliarum, occurrunt
vocabula , differentiam, qualis ipiis fere in monetis sese offert,
adscribemus: uti & reliquarum urbium situm brevissmie adno-
tabimus , itemque compendiarium scribendi adjungemus mo-
dum, quo numismata inscripta ambiguum non raro lessorem
suspendunt. Urbium nomina illarum hic non recensebimus, qua-
rum numismata Auguflorum vultus prae se ferunt, sive in Coloniis
aut Municipiis illa procusa, sive in urbibus Graece loquentibus,
aut in ^Egypto signata fuerint, ne nimium prolixus Catalogus
evaderet: nili Urbs illa etiam sine vultu Augustorum numos
alios fabricandos curarit. Desiderata apud Harduinum nu-
mismata indicabimus, unde accepta iint, & paucis fere ligna
praecipua cujusque istorum referemus. Alphabeti hic uti pla-
I ^ cuit
 
Annotationen