Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Goedaert, Johannes; Mey, Johannes de [Editor]; Veezaerdt, Paulus [Editor]; Fierens, Jacques [Oth.]; Meertens, Johannes [Oth.]
Metamorphosis Et Historia Naturalis Insectorum ([Band 1]): Cum Commentariis D. Joannis de Mey Ecclesiastis Medioburgensis ac Doct. Med. & duplici ejusdem appendice, una de hemerobiis, altera de natura cometarum, et vanis ex iis divinationibus — Medioburgi: Apud Jacobum Fierensium Bibliopolam, 1662

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.66861#0087
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Naturalis. 45
siant, sunt enim quidam caudati, alii sine cauda,
de quibus caudatis loquitur Hippocrates, & Ari-
stoteles, seu Author ejus Libri qui de rerum natura
inscribitur. Quosdam enim esse ait aurei coloris,
qui statim ut nati sunt, a parentibus aluntur, dein-
de absque cibo vitam transigunt, atque ita jacent
immobiles velut mortui : at quodam a Natura
constituto tempore reviviscunt, sibique provisuri
ad pastum surgunt. Perussiam novo Vernium ge-
nere per sestatem infestatam fuisse anno millesimo
ducentesimo oduagesimo quinto narrant, qui cau-
dis cancrorum praediti, quoscumque aculeo pupu-
gissent, intra tertium diem extinguebant. Fuere hi
forte scorpionum species. Refertur a Mondauilla
Vermis quidam capite apri, sex pedibus, ungui-,
bus latis, cauda leonis. Sunt & densis vesliti pilis >
item raris , aut etiam nullis. Coloribus quoque
multum inter se variant, aut in toto corpore exi-,
slentibus, aut in aliqua ejus parte, ut qui rubicum-
do circulo prope caput insigniuntur, nigros quo-
quo toto corpore reperire est, & albos plurimos
y rubros aliquot. Quidam igneo quoque splendore
micant. In Peru existunt Vermes ex quibus lethi-
fera parant venena. Nascuntur alii Vermes in anU
malibus, tum vivis, tum etiam mortuis, alii in stir-
pibus,fossilibus& meteoris. Aluntur autem Vei>
miculi iis ex quibus nati sunt, ut animalium anima-
libus, stirpium stir pibus,meteoronim meteoris cor-
pusculis & similibus.
Mater
 
Annotationen