Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Gori, Antonio Francesco; Passeri, Giambattista [Editor]
Mvsevm Etrvscvm Exhibens Insignia Vetervm Etrvscorvm Monvmenta (Band 3): [Tabvlas C. Exhibens]. Adcedvnt V. C. Io. Baptistae Passerii ... Dissertationes V. [i.e.VI] — Florenz, 1743 [Cicognara, 2584-3]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.24654#0332
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
SIVE VE A%A SETVLC%ALI. 35

fedibus reponere fcripferunt, quibus Euripides in Alcefte addit etiam
Tlutonem . Sic enim Chorus pro eius anima preces fundit:

Vale : benevolus te fubterraneus Mercurius ,

Et Tluto excipiant . ---——

Precibus vero etiam caerimonias addiderunt, illam praefertim,
qua ambrofiae adfperfionem imitabantur , liquoribus ad id deftina-
tis, ut illam divinitatem, quam ope verae ambrofiae habere non po-
terant, effufione fimilitudinariae obtinerent: Ethnicorum enim Reli-
gione cautum erat, ut ea, quae fpiritaliter circa animam fieri, at-
que infenfibilium minifterio exhiberi non poterant, fenfibilibus qui-
bufdam rebus, adfibufque corporeis , qui analogiam aliquam cum
fpiritalibus confervarent , imitarentur : quod iampridem obfervavit
Servius in Lib. II. Aeneid. verf 116. Sciendum in facris Jimulata pro
veris accipi : unde quum de animalibus , quae difficile inveniuntur , ejt fa-
crificandum , de pane vel cera fiunt , & pro veris accipiuntur . Rur-
fus vero in Lib. III. Aeneid. verf. 370. per haec verba : In ratio-
ne facrorum par eft animae tV corporis caufa ; nam plerumque , quae
non poffunt circa animam fieri , fiunt circa corpus , ut folvere , vel liga-
re , quo poffit anima , quae per fe non pote fi, ex cognatione fentire ? mde
efi, unum exuta pedem vinclis in vefte recincta . 1lene ergo Helenus
cunlia corporis folvit, ne qua parte animae religata ad Numen adcedat.
Quam doctrinam luculentius expofuit Lib. IV. verfi 515. In fa-
cris , ut fupra diximus , quae exhiberi non poterant, fimulabantur, C55 erant
fffa pro veris. Multa huius difciplinae exempla ex Eleufinorum , Or~
giorumque initiis adduci poffunt , in quibus adhibita fimilitudine
eorum elementorum , in quibus animas cruciari reputabant , illa-
rum fcelera praemature elui tradiderunt . Taceo ofcilla fictilia,
quae pro veris hominum capitibus Saturno dicari in more pofitum
fuit , de quibus in Notis ad alteram partem veterum Lucernarum
fufius diflerui . Vnum tamen praetermittere nolui , excitatus exem-
plis veterum cadaverum in Tuderte nuper effofforum , inter quo-
rum adftriftos dentes , aereos nummos invenire datum eft . Nihil
aliud haec caerimonia importabat , nifi fimiiitudinem quandam por-
tatorii illius , quod ab animabus Charonti perfolvi nugabantur.
Idem dici poteft de placenta illa, quam cum mortuo tumulabant,
de qua ita Suidas Lib . V. Tlacenta dabatur tanquam pro Cerbero ,
obolus merces portitorii ; quamquam illam utique in fepulcro cor-
rumpi obfervarent , neque unquam a Cerbero delibatam . Sed haec
imagines erant eorum , quae a fpiritibus corpore folutis fieri de-
fiderabant. E 2 Quia
 
Annotationen