Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Gori, Antonio Francesco; Passeri, Giambattista [Oth.]
Ant. Francisci Gori[i] Basilicae Baptisteri[i] Florentini Praepositi Thesavrvs Vetervm Diptychorvm Consvlarivm Et Ecclesiasticorvm: Tvm Eivsdem Avctoris Cvm Aliorvm Lvcvbrationibvs Inlvstratvs Ac In Tres Tomos Divisvs ; Opus Posthumum (Band 3) — Florentiae, 1759

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.28160#0151
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
T HECA T>1TT. ET>V% LVCENSIS 145

& inferni Triumphator exhibetur, dextra benedicens semper exprimL
tur 3 sinistra vero Librum Pacis3 & Vitae aeternae, nimirum Evan-
gelii sui, ipsum caelestis doftrinae suae archetypum, quod a quatuor
divino spiritu adssatis Evangelistis scriptum Ecclesiae suo sanguine
fundatae aeternum testamentum suae voluntatis, & pignus immensi
sui in nos amoris scriptum reliquit , semper tenet , eiusque genu
innixum conspicitur , vel ante pefhis suum admotum gestat*
quo tanquam fonte divina mysteria, iam abscondita a constitutione
mundi , nobis revelata, ac patefatfta sunt. Heic vero Lucensis Icon
dexteram petftori admovet, sinistramque adtollit, precantium , seu
divinam opem implorantium, more. Huiusmodi igitur gestus Chri-
sto Servatori nostro, nec ut Regi, nec ut Triumphatori, nec etiam
uti Sumrno Sacerdoti, convenire poste, ut opinor, nemo erit , qui
inficiari audeat. Superest nunc vestis, & mitra ,

IV. Age nunc de vestium cultu , ac de capitis ornamento
quod Interpres Donatus mitram este putat, disteranuis. Vestis regia
est , omnino muliebris , forte chlamys , seu , utrinque_j!

tribus clavis ornata , qui Iongo margaritarum ordine ac serie no~
bilitantur . Limbi chlamydis ante peffus decustatim excurrunt ,
unusque alteri superinduftus conspicitur. Ad haec interior tunica ,
seu palla ante pecfus aliquantulum adparet , cuius manicae circa
manus adstridlae speftantur . Regium illud gemmis ornatum indu-
xnentum, quod humeros 6c peftus cooperit, latioribiis manicis simul
contextum est, quae circa extremas oras unionum Iineis ornantur.
Haud igitur huiusmodi paludamentum dici potest pluviale. sacrum,
quo Antistites &C Sacerdotes in sacris utuntur 3 quale hodie, an-
tiquis temporibus in usu fuit in solemnioribus Ecdesiarum festis ,
& pompis: proindeque valde differt a sacro pluviali, seu Pontificali
illo amictu valde specioso, quo in antiquis Eccleliarum monumen-
tis, &C musivis piduris , praesertim Theutonici veteres Opisices.
Ghristum Regem in caelis in throno sedentem repraesencarunt, uti
superius indicatis exemplis ostendi . Plurimae pretiosae, ac maxi-
me etiam solemniores, & augustiores vestes Imperatorum Graeco-
rum , atque Coniugum ipsorum, describunttir in Cerimoniah Au-
lae Byzantinae , quae de more frequenter mutabantur mxta pom-
parum , quae sieri solebant, consuetudines 3 quae quidem variis
nominibus adpellabantur. Multa, ut paucis conferam , haec vestis
peculiaris formae minime Christo Domino sive Regi, sive Trium-
phatori, sive Sacerdoti summo, haud convenire poste perspicuum
essfe arbitror. De nimbo , qui pariter in extremo circulo gemmis
& unionibus continuis coruscat , nihil dico 3 qui etiam quum purus

Vol, III, Tbeca dipt. ebur». Lucenjis . T ac
 
Annotationen