Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Gori, Antonio Francesco; Passeri, Giambattista [Oth.]
Ant. Francisci Gori[i] Basilicae Baptisteri[i] Florentini Praepositi Thesavrvs Vetervm Diptychorvm Consvlarivm Et Ecclesiasticorvm: Tvm Eivsdem Avctoris Cvm Aliorvm Lvcvbrationibvs Inlvstratvs Ac In Tres Tomos Divisvs ; Opus Posthumum (Band 3) — Florentiae, 1759

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.28160#0260
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
254 ANAGL. SAC\. MVSEI VATICANI

ficia declarantur : Deum agnoscit lohannes exultans in ventre ma-
tris : matres spiritu parvulorum prophetant: magnum mysterium 9
& aftus ab humana comprehensione remotus peragitur. Tertio, di-
vina Christi Domini potestas m miraculo vel caeci in via sedentis,
vel caeci nati , quibus lumen oculorum reddidit, declaratur.

IV. Graecanici artincis opus hoc esie, arguere hinc etiam pos-
sumus, quod propositum Ecclesiae schema apud Graecos usurpa-
tum videtur, eo quod inter duas sacras turres sita sit : quibus ae-
dificiis sacris Crux Dominica lmposita cernitur 5 quem ritum ad
haec tempora & in nostris Ecclesiis servatum videmus , quarum^
sastigia glorioso Crucis tropaeo decorantur . Duo etiam parvi or-
biculi pro fenestris in fronte conspiciuntur , quibus Ecclesia intus
illuminetur : quam ingredi se vclle ostendunt tres San61i Marty-
res , qui pro Christi fide obtruncato capite martyrii palmam ob-
tinuere . Opifex , ut ostenderet, eos esfe Christi Domini invidlissi-
mos Athletas , qui pro eius fide sanguinem fuderunt, caput ob-
truncatum in manibus eorum , ut gestarent , posuit 3 quum in_.
tam brevi spatio ipsos sscxis genibus spiculatori , aut carnifici ca-
put amputandum , uti frequenter exhibentur in Basiliano Menolo-
gio , repraesentare mmime potuerit. Primum quae incedit, mulier
est, uti ex matronali palla ac pallio ad pedes dessuente, adparetj
reliqui duo viri , & quidem barbati . Aker loris , & compedibus
revin&us, carceris horrorem ac squalorem se subiisse ostendit . Po-
stremo adest pia mulier, quae sanftos Martyres collegisse , 6c sepe-
livisse ostendicur 3 eo quod caput Martyris gerat mundissimis lin-
teaminibus circumvolutum ; aliorum vero capira in rctunda qua-
dam theca seu cista collocarit, mox tumulo donanda. Altariola
portacilia, cistulae formam referentia nota sunt sacrae vetustatis cul-
toribus 3 de quibus muka V. c. PACIAVDIVS Antiquit. Christ.
Disscrt. IX. mox laudandus. Sub hac femina sculptus cernitur in
akero segmento vir palliatus , qui Martyris pueri caput velatis ma-
nibus reverenter gestat , ut in sepulcro recondat . Qui vero Mai>
tyres in hiice historiis designentur, mihi prorsus ignotum, 3 aliis
pentionbus hanc spartam relinquo 3 nec coniedluris dare operam_»
consentaneum videtur. Aliae sequuntur duae historiae in hac ipsa
Tabula, nimirum S. MARTINI, qui quum adhuc esset Catechu-
menus, Christum in sorma pauperis adparentem , & eleemosynam
petentem , donata chlamyde sua , nudum contexit . Alterum quo-
que in medio positum emblema , me latet .

VIRO
 
Annotationen