Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Universität Heidelberg [Hrsg.]; Hagen, Hermann [Bearb.]
Litterarum Universitati Heidelbergensi Ruperto-Carolae amplissimae dignissimae doctissimae saecularia quinta pie gratulatur Litterarum Universitatis Bernensis rector et senatus: insunt professorum atque alumnorum Heidelbergensium epistulae ante hos trecentos et quod excedit annos Bernam missae — Bernae, 1886

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.33211#0013
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
nec non Grynaei utrique atque Parei artissimis iam ante tria annorum ssecula
sincerse amicitise vinculis tenebantur coniuncti. Neque amicissimarum non reminis-
citur epistularum a Joanne Casimiro Comite Palatino inde ab anno CIOIOLXXXIII
usque ad a. CIOIOLXXXXII ut totius Palatinatus Admiuistratore vigilantissimo,
ita Yestrse quoque Universitatis fautore faustissimo ad sacrosanctum Reipublicse
nostrse Senatum datarum, quibus in restauranda purioris religionis condicione
eadem se, quse Bernenses, et sentire et velle apertissime profitetur. In memoriam
denique revocat litteras illas ab ipsis civitatis nostrse gubernatoribus ad Casimirum
de alumnis aliquot Bernensibus Heidelbergse Musis operam navaturis in clarissi-
mam Sapientise Domum recipiendis scriptas, cui desiderio tanta ille liberalitate
satisfecit, ut a nullo se humanius potuisse haberi ipsis grato animo fuerit fatendum.

Quse cum ita sint, facile explicari potest, qui factum sit, ut professores
Heidelbergenses haud semel viros doctos ob temporum iniquitatem, quia acerrime
religionem suam defenderant, patriis sedibus pulsos Bernensibus commendarent
commendatosque benevolentissime ab his recipi haud sine gaudio sentirent. Quse
animorum concordia eo usque valuit, ut enchiridion illud notissimum confessionis
evangelicse prsecepta conplectens, quod Catechismi Heidelbergensis nomine signifi-
catum ab Ursino Yestro atque Oleviano conpositum est, a civibus nostris, neg-
lectis qusecunque antea pervulgata fuerant similis argumenti Hbellis, aperto ostio
exciperetur eademque usque ad hodiernum diem pietate observaretur. Quid, quod
et prseclarse nostrse librorum manu scriptorum bibliothecse Bongarsianse collector
Jacobus ille Bongarsius familiarissime usus est G. M. Lingelshemio Vestro, Con-
siliario Aulico iuris peritissimo atque adeo Friderici IV Electoris Palatini educa-
tore fidelissimo, id quod ex opulenta epistularum ab utroque ad utrumque scrip-
tarum serie iam anno CIOIOCLX publici iuris facta atque nuper inventis in
bibliotheca nostra ipsis, quse in editione illa desiderabantur, schedis cum haud
parvo Lingelshemii lionore suppleta atque adaucta luce clarius conprobatur?

At ne nimis prisca revolventes huius ipsius, quo fruimur, sevi obliviscamur,
satis ampla nobis occurrit virorum in litteris promovendis spectatissimorum copia,
 
Annotationen