Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Universität Heidelberg [Hrsg.]; Hagen, Hermann [Bearb.]
Litterarum Universitati Heidelbergensi Ruperto-Carolae amplissimae dignissimae doctissimae saecularia quinta pie gratulatur Litterarum Universitatis Bernensis rector et senatus: insunt professorum atque alumnorum Heidelbergensium epistulae ante hos trecentos et quod excedit annos Bernam missae — Bernae, 1886

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.33211#0066
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
51

tationem, tamquam qui etiam ipsi sine Dei gratia nihil possimus, per Christum vero nos con-
fortantem possimus omnia. Puto Fliickingeri parentes ipsos quoque aliquid ad filium literarum
daturos. Quod in eodem omnes contubernio vivitis, mihi placet et gaudeo, modo sitis unanimes
et frugi. A nullo vestrum v'elim dari aliis occasionem ocii, compotationis aut rixarum et a te
quidem omnium minime, quare sic te gere, ut aliorum testimonio aliquando cognoscam, te pie-
tatis, diligentise frugalitatisque aliis exemplar fuisse. Si aliquando senueris, quod ut feliciter fiat
opto dominumque prsecor, si aliquando senueris, tum demum intelliges, quantum sit bonurn pietas
et diligentia. Satis erht dixisse Pietas, verum addidi diligentiam, ne putes aliquem posse pium
esse sine diligentia, quse ad omnem profectum bonum est necessaria. Te hortor et oro, ut
semper studeas te Deo bonisque viris approbare. Quod scribo tam pauca, facio, ne multa charta
onerarem D. Hybnerum, cui alias multum debemus propter singulare erga nos studium et di-
ligentiam benevolentiamque, cui nos quoque vicissim debemus, quibuscumque possumus, obsequiis
et officiis gratificari. Vale opt. Salutabis meo nomine contubernales tuos omnes. Te salutat
Wolfgangus et Khodolphus frater prsecamurque tibi annum ineuntem novum quam felicissimum.

BEPNPE 1584 Decembr. 24 27a). Salutabis quoque reverenter D. D. Grynseum.

6.

Jakob Ampelander an seinen Vater Valentin.

Aus Heiclelberg nach Bern, 1585.

Cod. Bern. A. 27, 112.

Kleiderpreise in Heidelberg. Schwur vor dem Rektor, die Stadt nicht zu verlassen, ehe die Schulden
bezahlt sind. Absetzung von vier Professoren der Philosophie und eines Professor’s der Medizin wegen Wider-
spenstigkeit in religiösen Dingen.

Gratia et misericordia Domini nostri Jesu Christi sit cum omnibus vobis. Amen.

Expectavimus antehac ipsius Dornini Hybneri adventum 27b), charissime pater, non sine
magno ipsum et videndi et alloquendi desiderio et ut, si quid ad nos literarum haberet, eo
maior rescribendi copia nobis fieret. Sed ut non evenit protinus, quicquid spe votisque conce-
pimus, Heidelbergam prseteriit, etiam literas ego, quas ipsi unä cum pecunia ad me perferendas
dederas, Argentina tandem in ipsius reditu allatas 26. Febr. accepi, ut ita re multum expetita
frustratus ad literas tuas 24. Dec. anni prseteriti scriptas nihil quicquam respondere datum sit,
Has, quas iam scribo, vereor, ne non propter temporis angustias ante statutum nundinarum diem
mercatorumque discessum satis ad vos mature perferantur. Cuperem enim valde citius aliqua.nto
tradi eas posse, ut res mese eo quoque citius tranquilliorem in statum promoverentur. Accepi
unä cum literis tres illos coronatos Imperiales, ex quibus iam quatuor florenos dedi creditoribus,
alterum in usus meos reservavi. Non vero, mi pater, 12. vel 13. coronati, quos tantum adhuc
missurum te scribis, ad reliqua, qum adhuc debeo, satisfacienda sufficient, Nam adhuc circiter
quadraginta florenos debeo. In Contubernio ad 20. flor., pro habitatione tres, emi deinde pallium,
sed tamen vile admodum 4 flor., thoracem etiam novum comparavi trib. flor., indusium unum
(reliqua enim omnia prseter illud, quod Marpurgo mecum tuli, pertrita valde et- ad usum inu-
tilia prorsus erant) talero, galerum novum floreno uno : prseterea si supputentur libri aliquot,

II, 5. 6.
 
Annotationen