Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Halm, Karl [Editor]
Rhetores Latini minores: ex codicibus maximam partem primum adhibitis — Leipzig, 1863

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.22418#0410
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
388 C. 1ULIUS VICTOR

p. 27—29 M. p. 210. 2110.

illud hostile; in quo an post nuptias potuerit permanere'. Consilia etiam
tractabimus, quod quidem in huiusmodi controversiis vice | veri similis de-
fensionis hoc in loco plenius exequimur: can speraverit occultum futurum
scelus; an se ream non futuram, an prosperas sententias relaturam'. A
potestate: can potucrit venenum parare in aliena civitate; an in ea civitate, 5
in quam captiva pervenerat; an potuerit dare ei, a quo diligehatur et per
hoc non limebatur'. Sequens est ex non plenis coniectura, in qua de re
quaeritur, quia persona manifesta est, ut: cquidam inventus est recens ca-
daver in via solus scpeliens; caedis reus est'. Hic scilicet venire in con-
troversiam persona non poteril; certa enim est, cuiusmodi sit; et ideo nec 10
voluntati locus est nec poteslati. Tres igitur reliqui loci divisione fun-
gentur. Ah initio ad finem: can, cum iuxta recens cadaver solus sit in-
ventus, hic sit caedis auctor; an cum in via, an cum sepeliens'. A trans-
lalione causarum: can omne illud iniuria fecerit'. A veri simili defensione:
ran, si ipse esset interfector, utique fugisset potius quam ibi substitisset; 15
an vero neminem putaverit adfore, vel tutiorem existimaverit cadaveris ob-
literationem'. In coniecturae divisione voluntatis et potestatis Ioci com-
munes sunt et accusatoris et defensoris, perinde etiam ab initio ad finem;
quae nunc recto prosequimur ordine, nunc vero ]] confundimus pro utili-
tate causarum. Causarum quoque translatio communis esse debehif. Nam 20
cum f constifit partes ab initio ad finem, quae nobis officiunt, causarum
translatione solvenda sunt; utrique, autem possunt officere, causarum etiam
translatio utrique suhveniet. Verisimilis defensio semper defensoris esse
tradita est, quae ut resolvenda sit, supra dictum est. Si quis autem curio-
sius spectaverit, inveniet nonnumquam accusatorem quoque aliquid tale 25
temptare, cum erit facti alicuius ratio reddenda. Quod ad muluam accusa-
lionem attinet, j eadem ratione dividenda erit, qua simplices coniecturales
causae, hoc lantum accedente, quod unoquoque loco duplicatur divisio.
Ordo tamen legitimus erit, ut prior sit nostra purgatio; nemo enim accu-
satorem fert, cuius adhuc innocentia incerta sit. 30

§. 3. DE FINITIONE.

Finitiva dividitur sex locis: definitione, collectione, quantitate, com-
paratione, qualitate, coniectura. Definitio nominis proprietatem verbi ex-
plicat, ut 5quid sit furlum'. Collectio autem contrariae parlis definitionem
expugnat. Contendimus enim perinde hoc esse atque illud, de cuius culpa 35
non dubitatur; et hoc operatur collectio, ut cum sua defmitione adversa-
rium poenae faciat obnoxium. Quanlitas de commissi modo quaerit, quem
defensor minuit, accusator amplificat, et defensionibus suis quisque adae-
quat. Comparatio quantitatem supercrescit; illa enim sese contenta est,
haec se ulterius extollit. Qualitas in hoc assumifur, ut accidentiam rei 40

11 diuisionem Cv, at v. 389, 6 14 iniuria] misericordia Christ 21 an con-
sistunt? 22 solvenda sunt nos: soluendas Cv 27 attinet Cv 29 accusationem C,
em. 0 i55 perinde Christ: primum Cv, cf. 389, 14
 
Annotationen