Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Herbert, Joseph von; Maria Theresia [Oth.]; Trattner, Johann Thomas von [Oth.]; Patruban, Martin Marcus [Oth.]
Dissertatio De Igne: Triplicem illius statum complexa, quum fluidum elasticum est, caloremque efficit, quum motu rapidissimo a corporibus euibratus lux est, quum denique irretitus, ac velut vinctus e corporibus gignitur, aut sua in libertate exsistens ab his absorbetur — Viennae: Typ. Ioan. Thomae Nob. De Trattnern, Sac. Caes. Reg. Maiest Typogr. Et Bibliop., 1773 [VD18 13993461]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.52887#0021
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Praefatio. III

At vero, quum operae serio in-
tentus euoluebam singula, quum mi-
nimos etiam apices excutiebam: et
accuratiores saepe experiendi mo-
dos minus accuratis subrogandos,
et legibus nimis quam late adsertis
angustiores limites definiendos, et
quosdam theoriae velut abruptae
Matus implendos esse videbam. Qua
in re, ne aut temere, aut praefi-
denter agerem, hanc mihi, quam
alias semper, legem sanxi, nil vt
adsererem, vt abnuerem nihil, quod
non ante phaenomenis, ceu totidem
naturae vocibus, aut adsertum, aut
negatum deprehenderem; vt adeo
non tam ipse disseruisse, quam spar-
sas naturae voces in seriem quam-
dam, et ordinem videar redegisse.
Tria vero potissimum capita sunt,
ad quae omnia ignis phaenomena
re-
 
Annotationen