Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Herbert, Joseph von; Maria Theresia [Bearb.]; Trattner, Johann Thomas von [Bearb.]; Patruban, Martin Marcus [Bearb.]
Dissertatio De Igne: Triplicem illius statum complexa, quum fluidum elasticum est, caloremque efficit, quum motu rapidissimo a corporibus euibratus lux est, quum denique irretitus, ac velut vinctus e corporibus gignitur, aut sua in libertate exsistens ab his absorbetur — Viennae: Typ. Ioan. Thomae Nob. De Trattnern, Sac. Caes. Reg. Maiest Typogr. Et Bibliop., 1773 [VD18 13993461]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.52887#0032
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
io Dissertatio
tremo B virgae adfixa calesiunt , ipsa se
extendunt quoque; vnde motu indicis non.
vtique lolius virgae , sed partium etiam
pyrometri cum virga connexarum expan-
siones demonssrantur. De nouo igitur py-
rometro cogitandum mihi erat, quo solae
iam examinandorum corporum expansio-
nes exhiberentur ■■ neque illud effectu tam
arduum videbatur, etsi enim partium me-
tallicarum pyrometri examinando corpori
connexarum expansio vitari non posset,
poterat tamen illud obtineri, vt non ea-
dem directione se expanderent; nil proinde
examinandorum corporum expansioni ob-
turbarent. Ita mecum reputans tabulam
ligneam ('Tab.I. Fig. 2.J AB construifeci;
huic in punfto D forcipem orichalcinam
adfixi, quae situ ad horizontem perpendi-
culari esset, cochleamque haberet, qua
corpora omnis generis prehendi, fixaque
retineri possent; in C eidem ligno adfixi
laminam orichalcinam firmam, ad angulos
rectos flexam, vt rectangulum exhiberet,
huius medio binae cauitates conicae insi»
debant, quae axem trochleae F in conum
solidum delinentem exciperent, minimo-
que hanc tritu circumagi paterentur : axeos
parti tabulam respicienti index adfixus
erat, qui simul cum trochlea circumage-
batur , gradusque in semicirculo diametri
so digitorum suo motu designabat: erat
diameter trochleae 22 linearum Parisien-
sium, huius a forcipe distantia peripheriae
troch-
 
Annotationen