Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Herbert, Joseph von; Maria Theresia [Oth.]; Trattner, Johann Thomas von [Oth.]; Patruban, Martin Marcus [Oth.]
Dissertatio De Igne: Triplicem illius statum complexa, quum fluidum elasticum est, caloremque efficit, quum motu rapidissimo a corporibus euibratus lux est, quum denique irretitus, ac velut vinctus e corporibus gignitur, aut sua in libertate exsistens ab his absorbetur — Viennae: Typ. Ioan. Thomae Nob. De Trattnern, Sac. Caes. Reg. Maiest Typogr. Et Bibliop., 1773 [VD18 13993461]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.52887#0106
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
84 Dissertatio
plane ssuidum ebulliat, quod non in vapo*
res soluitur; aurum, argentumue, donec
lithargyrio permixta sunt, ebulliunt forti-
ter; hoc vitrificato, et in cupellam ab-
sorpto, motus omnis cessat, atque metalla
haec, quae se solis non euaporant, non
ebulliunt quoque. Accedit illud quoque
quod quae euaporant citius, citius etiam
ebulliant. Minimo spiritus vini, tum
aqua, denique oleum, pari fere cum mer-
curio caloris gradu, et ebullit, et euapo-
rat. Atque vt non de ea solum rapida,
acsimultanea, quae in ebullitione euenit,
euaporatione dicam, lenta etiam eo gradu
procedit. Estmihi Newtonianum thermo-
metrum , oleo lini repletum; adseruatur
eodem loco barometrum , quo Hugenia-
num olim experimentum repetii , atque
integro pede mercurium supra altitudinem
barometrorum ordinariam suspensum te-
nui ; haec intra duplices fenestras adser-
uata, quibus ad meridiem vsque sol in-
cumbit , quum calorem 30 aliquot gra-
duum Reaumuriani , vrentibus aestatis
diebus, recipiunt, pari fere tempore su-
periori parte, ab aere vacua, et oleosas,
et mercuriales guttulas vitro adhaerentes,
lingulis aestatibus aliquoties exhibent.
Fieri vero euaporatio hac ratione vi-
detur : quum ssuidum illud elasticum,
quod caloris caussam saepe iam diximus ,
partes aqueas interluit, et vitra eum limi-
tem iam remonet, in quo libi adhaerent,
 
Annotationen