Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Herbert, Joseph von; Maria Theresia [Bearb.]; Trattner, Johann Thomas von [Bearb.]; Patruban, Martin Marcus [Bearb.]
Dissertatio De Igne: Triplicem illius statum complexa, quum fluidum elasticum est, caloremque efficit, quum motu rapidissimo a corporibus euibratus lux est, quum denique irretitus, ac velut vinctus e corporibus gignitur, aut sua in libertate exsistens ab his absorbetur — Viennae: Typ. Ioan. Thomae Nob. De Trattnern, Sac. Caes. Reg. Maiest Typogr. Et Bibliop., 1773 [VD18 13993461]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.52887#0138
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
xi6 Dissertatio
solutione obtineri non potest. Rebar igi-
tur, in vitrorum fusione, et aliorum soli-
dorum in ssuida transitu id solum interesse,
quod incomparabiliter maior caloris inten-
sio ad horum, quam ad aliorum ssuidita-
tem requiratur. Corpora, quae se solis
igne vitrescunt, cum iis , quae se solis
exiguo caloris gradu liquantur, analoga
sunt; quae non nili aliis additis in vitrum
vertuntur, iis cumsolidis conueniunt, quae
ab aliis certo caloris gradu exsistentibus
ssuidis soluuntur. Vti alia ssuida, auflo
calore, in vapores soluuntur, ita vitra
etiam ipsa, intensissimo calore, perspirare,
bullae edocent copiosissimae, quae passlrn
in vitris vitra modum calefa&is deprehen-
duntur; hac perspiratione praecipitatio
etiam aliquarum partium interuenit; vi-
trum , cuius in compositionem multum
plane minii adsumtum erat, longo fortissi-
moque igne in vase clauso, vt suspicio de
materiae inssammabilis accessu non esset,
et bullis refertum, et plumbi grana in prae-
ceps dedisse, a me saepius deprehensum
est. Haec si reputemus , quis erit, quiad-
dubitet,calorem non aliter in vitrificatione,
quam in solidorum fusione agere? Vt vt
intensitas diuersa est admodum, ita agen-
di modum plane similem, quas adduxi,
analogiae adstruere videntur: non est igitur,
cur hic addamus iis aliud, quae de huius
solidorum in ssuida permutatione abunde
diximus.

SCHO-
 
Annotationen