de Igne» 163
quo haec gignitur, explicanda supersit;
quem in finem examinanda primum sumsi
phosphorescentia corpora, quae etiam fri-
gida quum sunt, lucem spargunt tamen.
Haec diuersis modis examinans illud nota»
tu dignum deprehendi, quod lucem nili
aeris accessu non dimittant. Eledlricitas
per canalem vitreum, omni omnino aere
deflitutum, transiens, elegantes eas ful-
gurationes, quas alias sub traieffum aeris
rarissimi exhibet, non dedit, ligni putri-
di frustillum, quod pulcherrima ante luce
phosphorescebat, in canalem vitreum im-
missum, superfuso mercurio, aere omni
excluso, vitroque euerso in vacuo illo ba-
rometrico nulla lucis vefligia praebuit:
denique Phosphori Kunkeliani frussillum
in eodem barometri vacuo omni luce de-
sututum erat; aere aliquantillo admisso et
electri citati, et ligno putrido, et Kunke-
liano phosphoro pristinus fulgor rediit,
hac solum differentia, quod lux electrica
ad nonum huius ssuidi per eumdem aerem
traieclum posthac conflans persifleret, li-
gni, phosphorique lux aliquanto post tem-
pore iterum restingueretur. In ligno pu-
trido, phosphoroque suspicio suborta ess,
an non aeris accessui quaedam velut lucis
praecipitatio tribuenda esset, atque vti
acidum v. g. fortius attraclum aliud debi-
lius adhaerens, ita aer ignem quoque suo
accessu ex ligno putrido , ex phosphoro
propelleret; sufpicionem illud adauxit,
L a quod