17
14. Μάχεδών (26)
15. Οδντρτηςί (26*)
16. Τελεσαρχίδης (scr. 17)
17. Φειδίας (scr. 12)
18. ’Αρίστων ηδε Τελέστας (scr. 9)
19. Θρασυμήδης (scr. 16)
20. Δαμοφών (scr. 19)
21. Φυρόμαχος (scr. 25)
22. Ήετίων (scr. 26)
> ante ol. 90.
circiter ol. 102.
ol. 135.
inter ol. 130—140.
Ac primum quidem multo plurimi artificum, quos attulimus
ante ol. 90 floruerunt; hic autem moneamus, quod Boeckhius dixit
in C. I. tom. I introd. p. XXIX, antiquiore aetate soluta oratione
non usos Graecos esse in re sollemni ulla. Deinde in duas partes
illae inscriptiones abeunt : aliae enim eaeque antiquiores nihil aliud
continent, quam quod ad artifices pertinet, aliae, eaeque posteriores,
ut Phyromachi et Eetionis, artificum mentionem dedicantis epigram-
mati addunt ita, ut totum epigramma dedicantis sit, qui et artificis
laudem in suam vertit; illae autem priores inscriptiones totae sunt
artificum ita, ut hae solae vere dicantur artificum inscriptiones, quas
metricas seriore aetate usurpatas esse omnino negandum videtur.
Dignitatem enim artificis indicant satis sibi conscii, se inusitatum
opus perfecisse, qua re etiam sollemni utitur oratione; quod anti-
quissimo quidem tempore in ea quoque artificia valuit, quae nobis
minus videntur admiranda, ea autem qua efficta sunt aetate nova et
magnifica jure ducebantur: itaque auctorum nomina vel in ana-
glyphis sepulcralibus, quae nominibus suis ornare artifices postea
non dignati sunt; et Parmenon quidam etiam lapidibus bene politis
se fecisse inscripsit1. Deinde in iis tantum operibus illud sollemne
orationis genus usurpatum est, quae solitis multo erant majora:
ita Phidias hexametrum posuit sub Jovis Olympii statua, Damophon
Messenius deorum simulacris optime expressis ίαμβείον subjecit,
Thrasymedes Arignoti Parius Aesculapii ex ebore et auro facti,
quod signum Athenagoras leg. p. Chr. 14 p. 61 (Dechair.) Phidiae
ipsi tribuit, se auctorem esse epigrammate docuit.
1 A. Conze Keise auf den Inseln des thrak. Meeres, Thasos p. 12. tab. IV, 14, 15.
v. nostr. tab. VI, c.
2