Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hofmann, Donat; Hofmann, Donat [Editor]
Donati A Transfiguratione Domini e Clericis Regularibus Scholarum Piarum Introductio In Philosophiam Universam Veterem & novam Exegeticam & Dialecticam (Band 1): Philosophiae partem Logicam seu rationalem complectens — Lindaviae, 1768 [VD18 90669266]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.40176#0039

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
univerfe Philosophhe. 19
* Nimirum Philosbphise studendum 1. ut intelle-
ctum vera, & solida rerum creatarum, ac deinceps
optimi Creatoris cognitione excolas, ut 2. huiusce
cognitionis adminiculo voluntatem ad prteclara vir-
tutum opera naviter obeunda excites: ut 3. hac de-
mum ratione vitam inter varios casus tranquillam,
ac beatam degas , teque ad felicitatem undequaque
consummatam , a morte aeternum perfruendam,
apte compares* Ex quo non obscure colligitur,
Philosophiam hominis Christiani lubservire debere
revelationi divinae; ita ut animus eadem instru&us,
proclivior, atque promtior evadat ad omnia tum
credenda, tum agenda, quae per fidem divinam
proponuntur.
N. 35. Qua animi pvceparatione ftudendum ?
Ad Philosophiae studium accedendum , quoad
fieri potest i. mente a prseiudsciis sensuum * 2.
animo a passionum tumultu, 3 conscientia a pec-
catorum servitute libera.
* Haec tria, sin minus plene, perfe&eque habeat
Philosophiae tiro , studiosam certe haec obtinendi vo-
luntatem habeat neceste est: curet igitur 1. ut om-
nes opiniones de rebus tum naturalibus, tum mo-
ralibus , quibus a puero imbutus fuit, in dubium
vocet, donec certa , & evidenti ratione veras a
fallis discernere , atque has rejicere, illas retinere
condiscat: 2. quantum valet, ab ira, gaudio , tri-
stitia, cupiditate, atque aliis idgenus motibus libi
temperet, atque adeo animi tranquillitatem philo-
sophicse meditationi summe necessariam, procuret;
3. affectum ad omnis generis vitia , & peccata pe-
ctus eliminet* quando ex divini spiricus oraculo.
B % In
 
Annotationen