Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hofmann, Donat; Hofmann, Donat [Editor]
Donati A Transfiguratione Domini e Clericis Regularibus Scholarum Piarum Introductio In Philosophiam Universam Veterem & novam Exegeticam & Dialecticam (Band 3): Philosophiae partem Physicam seu naturalem complectens — Lindaviae, 1768 [VD18 90669282]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.40178#0182
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
170 Dissert, un. Cap.PllL De qualitatibus
qualitatis a&ivae, alteram quasi obsiden is, ac in
ardtum redigentis; sed vera, ac realis corporum in cor-
pora attio , quae sane melius in nostris principiis,
quam per ejusmodi ideas fi&itias, explicatur.
Propositio; 3. Ita citra omnem quoque antiperi-
Jlasin funes, lintea, panni, chorda in humidis locis con-
trahuntur, particulis aqueis eorum poros (obeunti-
bus, quae proinde tantum longitudinis iis corpori-
bus detrahunt, quantum latitudinis addunt; contra
(b) charta humefa&a dilatatur, quod ejus fibrillae
lineae, minutim antea contusae, & tenui glutino
compa&ae, laxatis glutini particulis , ipsae etiam
laxentur: (c) calx viva, cum aqua diluitur, citra
antiperislasim esservescit, ob abundantes particulas
igneas, in ejusce poris inclusas, quae subeunte aqua
agitari, aerem, secum inclusum, dilatare, ac sub-
inde partes calcis, non aliunde firmiter cohaerentes,
disjicere incipiunt, secus (d) fit in gypsio, quod
aqua dilutum, post ejus evaporationem indurelcit,
quia ejus corpuscula majora minoribus intermediis
cum aqua evaporatis , majoribus quoque super-
ficieculis cohaereant: (e) Atramentum etiam sym-
pathicum, ex aceto, & lithargyro confeftum, seri-
ptis litteris, iisque desiccatis, partes quidem humi-
das perdit?sed lithargyricas, chartae poris immersas,
relinquit, quae deinde, (postquam per aliquot folia
spongiam, in mixtura calcis vivae, auripigmenti,
& aquae intindlam, chartae adhibueris) cum harum
rerum effluviis permiilae, ita poros chartae exedunt,
ut ii lucis radios imbibant, ac nigrum colorem re-
praesentent. Haec, inquam, & similia quam plurima,
per reaiia corporum effluvia, & eorum affetliones
modales multo/in minus clarius,certe solidius,quam
per voces quasque inanes explanantur.
 
Annotationen