Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hofmann, Donat; Hofmann, Donat [Editor]
Donati A Transfiguratione Domini e Clericis Regularibus Scholarum Piarum Introductio In Philosophiam Universam Veterem & novam Exegeticam & Dialecticam (Band 3): Philosophiae partem Physicam seu naturalem complectens — Lindaviae, 1768 [VD18 90669282]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.40178#0409
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
397

cometis item, & ftellis novis.
corpora mundo coceva,h praecipue planetarum, aut
Cometarum fimilia , quae lucem acceptam pro
fuo ad solem- vel stellam aliquam fixam politu
ad nos resie&ant, atque iterum subtrahant.
* Praeter stellam isiam admirabilem, quae magos
ad praesepe Domini duxiste in S. litteris memora-
tur, nuJl us Hellae novae apparitio, aut veteris dis-
paritio , a priscis observata fuit; at aevo recentiori
res haec tam luculentis testimoniis confirmata ha-
betur, ut effrons sit, qui summorum hic Astronc-
morum austoritatem insuper habere audeat. Mul-
tiplicem talium stellarum historiam videre licet,
tum apudCL Wolfium, tum apud Verdries, tum alios
passim : quod nestra scire interest, triplex de hujus-
modi stellis hypothesis circumfertur:
(a) Alii (juxta Cartesii sententiam)ex astrorum
effluviis,inter vorticeminterst.tiaconcrescentibus,
talia corpora de novo generari, atque iterum re-
solvi autumant; sed quis credat tantae molis cor-
pora ex effluviis astrorum summo,ut credibile est,
intervallo distantium, oriri posie ? mirum, ni ex
halitibus lunae, ac terrae, simul concrescentibus,
nova tandem aliquando vel luna, vel terra enata
sit: (b) Alii (quonam austore, mihi latet) corpora
mundo coaeva esse volunt, sed ex partibus hetero-
geneis composita; ita ut sint, quasi dimidiati qui-
dam soles, & cum partem lucidam ad nos conver-
tunt, appareant, cum opacam, dispareant. Verum
cum hoc systemate folium dimidiatorum ut C1 JVolsius
advertit, non consistit ratio pbysiea, qua in stellis
mutationes, ex motu vertiginis ortae, ob nimiam
distantiam observari non certe poliunt, quales mu-
tationes in hujusmodi stellis complures observ&n-
tur:
 
Annotationen