5i 4 Exercitationes scbolassic*
cedens, unde verbum illud, quod Lucae XVI.2&
habetur, ubi Abraham ad epulonem ait: inter nos,
$$ vos chaos magnum sirmatum ejt, id est, vastum, &
permanens spatium interjectum.
Ad 4. dift. ant. plures, & solidi coeli asseruntur,
ut hypothesis tantum C ut thesis N. Tam enim
Arifloteles, quam S.Dottor plerisque locis, ubi de
coelis agunt, se astronomorum doCIrinee suam su-
perslruere profitentur: liberum ergo posteris, etiam
sui sequacibus reliquerunt, aliorum postea astro-
nomorum, qui majore industria, & pluribus admi-
niculis instru&i essent, non jam opiniones, sed
observationes plane certas, & communiter recep-
tas , ample&i.
Objicies praecipue contra 2. & 3. part.prop. 1. stante
coeli ssuiditate, non possunt salvari tam regulares,
& uniformes motus siderum, in tanta praesertim
eorum velocitate : ergo.
2. Incorruptibilitas coeli etiam ruit, quando-
quidem fluida perfacile rebus heterogeneis permi-
scentur; ac subinde alterantur, & corrumpuntur:
ergo.
3. Non est perceptibile, quomodo eadem in
coelo fluido persistere possit stellarum fixarum di-
stantia; cum jam haec , jam illa stella multo magis,
quam navis in mari, jam huc, jam illuc a suo tra-
mite aberrare posset: ergo.
4 Explicari in hac sententia non potest, quod
de aquis supercaelestibus, tum sacrae litterae, tum
earum interpretes, docent: ergo.
fy.Ad