Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Hofmann, Donat; Hofmann, Donat [Hrsg.]
Donati A Transfiguratione Domini e Clericis Regularibus Scholarum Piarum Introductio In Philosophiam Universam Veterem & novam Exegeticam & Dialecticam (Band 4): Philosophiae partem Ethicam seu moralem complectens — Lindaviae, 1768 [VD18 90669290]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.40179#0164
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
152 Part. gen. Eth. Sedi. II. Cap. IV.
verbo, aut opere significare : an ergo DEus prae-
cipere potest , ut a creatura rationali per hoc
ipsum, quo, quod absit, impersedus, & abjedtus
judicatur, tamquam perfedissimus, & eminentisti»
mus adoretur ? conlltnile judicium de mendacio,
surto, & sirnilibus adibus, lege naturas prohibitis,
formari debet, quae, quod DEus praecipere non
posfit, nihil omnipotentiae divinae derogat; cum
divinae omnipotentiae per hoc nihil decedat, quod
per se repugnantia in opus deducere non valeat;
ut Metaphysici latius ostendunt.
6. Minime etiam audiendus Sam. Puffendorf.
dum * jus natura es naturali sui servandi, & fociali-
tatis fovendae studio derivat; ita ut ejus Scholia-
stes JVeberus illud ** definiat : dittamen retta rationis
super focialitatem reflexum, officia bomirii incumbentia pro-
ponens. Hac enim idea juris naturalis valde inadse-
quata est; nam non compleditur : i. officia horni-!
nis erga DEum: non 2. illa erga fe ipsum; non 3.
officia interna erga proximum; quorum tamen omni-
um plurima jure natura praecipi, & a&us iis con-
trarios vetari certum est : vide, quae supra de prin-
cipio Jurisprud. nat. disputavimus.
7. Ex jam didis satis, opinor, liquet, nullam
sententiarum, modo relatarum, ad genuinam , &
adaequatam legis naturalis definitionem asserendam
sufficere; imo earum unamquamque saltem eate-
nus fallam, & absurdam evadere, quatenus ada-
quatam ejusdem juris naturalis notionem comple&i,
& explicare nititur ; etsi alioquin, excepta prima,
quaslibet genuinum aliquem (sin minus differentia-
lem,
* L. stpe dt.
** Lib. L de Oss. hom. c, i«
 
Annotationen