Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
s6o Part. Spec. Eth. Dissert. II. Cap. IV.
Officium 4. Tenentur, fi atate jam, & viribus pol-
leant, £s, si opus sit, parenti utrique in alimentis parandis,,
ac patrimonio augendo fideli ope, ac opera adejje; neque
enim ita praeceptam parentibus harum rerum curam
putare debent, ut ipsis otiosis esse liceat, nihiique
ad sui ipsorum curam, & parentum quoque leva-
men conferre , hoc enim redae rationis judicio
indsgnissimum est. Quin
Officium 5, 7enentur demum liberi gratias plane
maximas pro fummis parentum infefe meritis, non habere
modo, & agere, acceptum illis ferendo, quidquid
sunt,& habent; sed etiam reserre; idque praeseram
eo officio, quod veteres Antipelargiam vocarunt,
quoque exemplo ciconiae (haec enim pelargos graece
dicitur) parentes effcetos, ac viribus defe&os, vs>
cissim alere, fovere, & quibus poliunt studiis ante,
& post mortesh juvare debent. Id quod ne coecis-
simis quidem gentilium latuilTe^ ex hiiloriis com-
pertum habemus.
N. 196. Quid confanguinitas? & qua officia
mutua conj'anguineorum ?
Consanguinitas, aliter cognatio, est amicitia
quadam plurium perfonarum ab eodem aliquo pro-
genitore defcendentium, carnali propagatione confli-
tuta. Haec variis gradibus, ac a progenitore
velut intervallis definitur, estque, & esle debet
ardior inter eos, qui progenitori sunt viciniores;
ac tendit 1. ad abftinendim ob [anguinis reveren-
tiam a connubiis ; 2. ad commtmionem quorumlibet
bonorum: 3. ad reUqvta amicitiae officia, convenien-
ter gradui consanguinitatis exhibenda.

*$do
 
Annotationen