Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
596 Exercitationes Scholafiicas
tem assequatur: prd\ min. Huius vitae felicitas
consistit in variabili quidem, sed vera tamen; alte-
rius vitas in vera , & perpetua conjundtione hominis
cum summo bono: atqui ad hanc conjundlionem
vita solitaria plurimum conducit , removendo
hominem a negotiorum secialium strepitu, omnem-
que pailionibus animi materiam subtrahendo, &
solitudinem animi., qua alioquin homo, etiam in
societace constitutus, secum habitare, seque in-
tra seipsum recipere identidem debet, plurimum
adjuvando : ergo. Sed
Dices: Hoc ipso, quod homo sit animal so-
ciale, ad commercium cum aliis, sui simiiibus,
propendet, proinde, si sanus sit, a solitudine na-
tura sua abhorret: hominem esse animal socia-
le aptitudine, non necefjitate, nisi, quatenus per te-
tatis, autconsuetudinis vitium sui ipsius redfcor,
& moderator esse nequit: qualis ubievaserit, in-
superque societatis incommoda , & plurima, &
maxima expertus fuerit, nihil certe vetat, quo
minus dulce solitudinis otium, & natam ex eo a-
nimi tranquillitatem optare, & eligere, solusque
cum solo DEO agere non obsistente, sed sussra-
gante potius jure naturali valeat. Atque hinc est,
quod Angelicus Dodtor, qui vitam solitariam se-
cundum rationes supernaturales (naturalibus ta-
men valde congruentes) considerat: *hanc vitam
dicit esse perferorum, qui scilicet in societate a-
liqua oeconomica (aut certe etiam politica, a vi-
tiis aliorum magisterio purgati, virtutibusque in-
strudli, jam feliciter in hac vita agere soli cum so-
lo DEO incipiunt, quod aternum sunt adturi. Ex
quo '
CORQL'
* t. 2. Qj 188. at ?.
 
Annotationen