De Societate Despotica, &c. 571
eos censura castigare; ac, fi ne ita quidem quid-
quam promoveat, e domo sua illos ejicere.
Contra famuli mereedem, de qua inter illos,
& herum convenit, si quidem ministeria sua ex fide
obeant, exigere pellunt, sed ita, ut nequaquam
illis liceat, ultra quam conventum est, clam, atque
furtim e rebus heri surripere; quamquam mer-
cedem operis suis minorem existiment; cum enim
philautia unicuique sua facile illudat, facile obse-
quia pluris, quam mereedem facere, atque interim
grsvi, & multiplici injustitia se obstringere possent.
Unde merito, tamquam ipsijuri naturali repugnans,
damnata est a summa sed e doftrina illa, quae furti*
vas ejuscemodi compensationes famulis promiseue
permisit; promifeue, inquam, nam pro casu, quo ma-
nifesta sit heri erga famulum injustitia; quo itero
is alia de caussa ab obsequiis injusti hujuscemodi
domini se liberare nequeat, & accedat probi ali-
cujus, & prudentis viri arbitrium, licere tandem
talem compensationem viri adhucdum graves au-
tumant. * Quae de hero, & famulis in praesenti
di6la sunt, ac deinceps dicentur, ea etiam certo
suo respe&u de hera, & ancillis intelligi debent.
N. 204. Qtk£ officia heri erga famulos ?
Quas famulis ab hero debentur, ad qua*
tuor haec capita fere redeunt 1. mereedemjuftam:
2. alimentum congruum: 3. opus honeflumi 4. cen-
furam opportunam.
* Dixit quidam, alimentum sine opere e servo
facere porcum, opus sine alimento asinumy castiga-
tionem
* Vid,Jo,Card. in propp. datm, Dissert. 23. cap. 2. aog.