Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Diehl, Ernst [Editor]
Inscriptiones Latinae Christianae veteres (Band 1) — Berolini: Weidmann, 1925

DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.51181#0006
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Orbis Romani Inscriptiones Latinae Christianae, quotquot a primordiis reli-
gionis Christianae ad initium saec. VII in lapides incisae aut ipsae aetatem tulerunt
aut in codicibus leguntur, prouinciatim regionatimue modo una cum titulis eth-
nicis, modo separatim a ceteris a multis uiris doctis publici iuris factae sunt,
nos autem nunc primum rem spectantes terrarum omnium omniumque temporum
Inscriptiones Latinas Christianas ueteres, si quid habeant momenti ad antiqui-
tatem historiamque Christianam inlustrandam siue ad linguae Latinae labentis
fata describenda, promiscue edituri sumus, at tamen neque Corpus inscriptionum
Latinarum Christianarum creare in animo habemus neque singulorum titulorum
— monumenta adhuc seruata intellego — continuam per saecula recensionem
casusque omnes enarrare uolumus, quod utrumque Corporis editorum est. quam-
quam cum in adnotationibus exempla similia uel reliqua eiusdem generis, si pauca
sunt, ubicumque ex re esse uidebitur, passim conferemus, tum uarias lectiones
eorum titulorum, qui codicum tantum fide stant, non neglegemus.
Nititur autem amplissimus hic dilectus Corporis inscriptionum Latinarum
uoluminibus eorumque supplementis, quae sunt praeter singulorum uoluminum
addenda uberrima Ephemeris epigraphica, Inscriptiones Baiuariae Romanae, In-
scriptiones Latinae selectae, quas edidit H. Dessau, Inscriptionum Christianarum
Hispaniae, Galliae, Germaniae, Britanniae syllogae-cum additamentis suis, Carmina
Latina epigraphica a Francisco Buecheler conlecta, ab Einaro Engstrom aucta, huc
accedunt Inscriptionum Christianarum urbis Romae uolumina duo, quattuor Romae
subterraneae titulorum summa cum doctrina ac diligentia edita ab loanne Baptista
de Rossi, cuius uiri praecelsi uestigiis ingressi et Supplementa Nouamque Romae
subterraneae seriem et Musei epigraphici christiani Pio-Lateranensis parietes tabulis
phototypis expressas edendas curauerunt losephus Gatti et Horatius Marucchi
Romani, sed quoniam Corpus inscriptionum Latinarum Christianarum urbis Ro-
mae, quod uelut officium summum olim Theodorus Mommsen et Academia litte-
rarum regia Borussica Academiae Romanae Romanisque conlegis conficiendum
commiserant, ad hunc diem nondum editum est, Inscriptionum Christianarum
Romanarum thesauri saeculorum XV ad XVIII consulendi et excerpendi erant,
ne grauissimi tituli ab hoc dilectu abessent, denique ii tituli christiani con-
ligendi et seligendi erant, qui hac demum aetate in lucem denuo prolati et in
totius orbis Latini Academiarum Societatumque doctarum Actis et in Annalibus
epigraphicis, archaeologicis, historicis diuolgati sunt.
In parte priore antiquitas Romana christiana ita descripta est, ut ad exem-
plum Inscriptionum Latinarum, quas edidit H. Dessau, recenseantur tituli ad
res Romanas pertinentes, qui aliquod christianitatis indicium prae se ferunt,
crucis signum dico aliasue notas christianas, nomina propria et dictiones uoca-
bulaque christiana. recepimus autem eas inscriptiones quoque, quae suo loco in
coemeteriis Christianis repertae uel inde delatae sunt siue aedificiis Christianis
olim adfixae erant, etsisi aliud fidei christianae signum abesset, titulos autem
imperatorum et regum necnon uirorum nobilium, quos religionem christianam
professos esse aliunde constat, si res Romanas spectant, christianitatis autem
indicio omnino carent, praetermisimus, ne praeter necessitatem pars prior accre-
sceret, praesertim cum illi tituli plerumque ab Hermanno Dessau recepti essent,
in parte autem altera praecipua ordo honorum Christianus explicatur christiano-
rumque uita religiosa tam publica et priuata quam monasterialis inde a natiui-
tate et baptismate ad mortem sepulturamque christianam et uitam aeternam, in
appendice prostanttituli iudaici Latini, quibus indices locupletissimi totius operis
subiungentur.
Dabam Ponte Aeni a. d. VI id. Nouembres a. MCMXXHI.
Ernestus Diehl.

Fortsetzung auf der 8. Scite des Umsclilags.
 
Annotationen