Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Diehl, Ernst [Hrsg.]
Inscriptiones Latinae Christianae veteres (Band 1) — Berolini: Weidmann, 1925

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.51181#0012
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
VI

Praefatio

At tamen ne nunc quidem aut integrum Corpus inscriptionum
Latinarum Christianarum ueterum creare in animo habuimus — id
stulti profecto esset, nisi Marinii et Rossii scidularum Vaticanarum
potiri posset — aut singulorum titulorum — monumenta adhuc ser-
uata in primis intellego — continuam perpetuamque per saecula
recensionem casusque omnes explicare et describere uoluimus, id quod
utrumque Corporis editorum erit, quamquam cum in adnotationibus
exempla similia uel reliqua eiusdem generis, si pauca sunt, ubicumque
ex re esse uidebatur, passim contulimus, tum uarias lectiones eorum
titulorum, qui codicum tantum modo fide stant, non negleximus.
Nititur autem amplissimus hic dilectus uastis Corporis inscriptionum
Latinarum uoluminibus eorumque supplementis, quae complectuntur
praeter singulorum uoluminum addenda uberrima plagulasque nondum
editas, quas Academiae litterarum Berolinensis liberalitate Monachiae
Bauarorum in thesaurophylacio exhaurire nobis licuit, Ephemeridem
epigraphicam, Inscriptiones Baiuariae Romanas, Inscriptiones Latinas
selectas, quas edidit Hermannus Dessau, Inscriptionum Christianarum
Hispaniae, Galliae, Germaniae, Britanniae syllogas cum additamentis
suis, Carmina Latina epigraphica a Francisco Buecheler conlecta, ab
Einaro Engstrom aucta, huc accedunt Inscriptionum Christianarum urbis
Romae uolumina duo, quattuor Romae subterraneae titulorum summa
diligentia ac doctrina edita ab loanne Baptista de Rossi Romano,
cuius uiri praeclari uestigiis insistentes losephus Gatti et Horatius
Marucchi Romani Supplementum Nouamque Romae subterraneae seriem
et Musei christiani Pio-Lateranensis monumenta epigraphica tabulis
phototypis expressa curauerunt edenda, sed quoniam Corpus in-
scriptionum Latinarum Christianarum urbis Romae, quod uelut officium
nobile olim Theodorus Mommsen et Academia litterarum Regia Bo-
russiae Romanae Academiae Romanisque conlegis conligendum et
condendum commiserant, ad hunc diem nondum confectum est —
Angeli Silvagni Romani opus infra laudabimus —, Inscriptionum
Christianarum Romanarum Thesauri saeculorum XVI ad XVIII, quot-
quot in bibliothecarum lenensis, Monacensis, Aenipontanae scriniis
suppeditabant, consulti et excerpti sunt, ne grauissimi tituli ab hoc
dilectu abessent, denique ii tituli christiani conquisiti et congesti sunt,
qui hac demum aetate in lucem denuo prolati et in totius orbis Latini
Academiarum Societatumque doctarum Actis et in Annalibus epi-
graphicis, archaeologicis, historicis diuolgati sunt.
Quo munere expleto e tanta Inscriptionum Christianarum mole a.
1914 grauissimae quaeque uix erant selectae, digestae, numeris ornatae,
adnotationibus instructae, cum atrocissimum illud gloriosissimumque
populis Germanorum exarsit bellum, quo Germaniam et Austriam
delendas esse censuerant hostes. et quoniam in armis litterarum
curae silent, inscriptionum editio in annos differebatur, donec a. 1917/8
Ludovico Radermacher et Edmundo Hauler sodalibus Vindobo-
nensibus intercedentibus Academia litterarum Caesarea Austriaca In-
scriptiones christianas in Corpus suum scriptorum ecclesiasticorum
Latinorum recipere decreuit.
Interim bellum sanguineum confectum erat et maximae potentis-
simaeque conciderant res publicae, fallax autem quae subsecuta est
 
Annotationen