Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

James, M. R.; Lambeth Palace Library [Hrsg.]
A descriptive catalogue of the manuscripts in the Library of Lambeth Palace: the mediaeval manuscripts — Cambridge: Univ.Pr., 1932

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.51197#0112
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
84

CATALOGUE OF MANUSCRIPTS

[SI-

225. Saints mostly 2nd half of the year but ending in January.
419. Vitae Patrum. 540. The Virgin. 600. A third set of Saints.
870. Fulcher. Lombard History. Geoffrey of Monmouth, mis-
cellanea: ending with the writer’s special patron Augustine.

APPENDIX
JOHN OF ORPINGTON’S DREAM
(Tr. by Coulton, l.c. 218)
f. 5 b. Preterea non solum animam hominis esse sed et quoddam diuinum et scientiam
futurorum in se naturaliter habere, non tantum per ea que solent prophete et alii sancti
predicere. sed etiam per ea que sepe dormientes uident. que sicut ipsi uiderunt postea
contingunt.
Fuit uir quidam fidelis bone actionis et opinionis Johannes nomine in Anglia in villa
que dicitur Horpintona qui mihi petro qui hec scribo narrare solebat. quod quadam
nocte sibi in lecto et in domo sua dormienti uisum fuit quod iam mane diei sabbati
surgens de stratu suo sterni sibi equum suum precepit. Tunc ascendens equum suum ut
sibi uidebatur ad ecclesiam suam de Craia missam auditurus perrexit. quo cum perue-
nisset relicto sibi seruiente puero foris cum equo suo, ecclesiam intrans audiuit decantari
Alleluia Veni sancte spiritus. Nam ante quam uenerat presbiter ecclesie nomine gilebertus
missam de spiritu sancto inchoauerat et iam illo ingrediente Alleluia clerici decantabant.
Deinde audito ewangelio donee tota missa percantaretur in ecclesia remansit. qua
decantata foras ad equum suum rediit. Ad quern cum peruenisset, ecce, ut sibi uidebatur,
puer seruiens predict! presbiteri cum equo domini sui ad suscipiendum ilium parato aduenit.
quesiuit igitur predictus Johannes a puero presbiteri quo ire uellet dominus suus Qui
respondens dixit. Ad Capitulum de Heinesford’. Sub (6, col. i) stitit igitur Johannes
parumper non ascendens equum suum donee presbiter ab ecclesia exiens ad eum peruenit.
Cumque ab eo quesisset et accepisset quod ad Capitulum de Heinesford’ ire uoluisset
ait illi. Et ego uado ad domum sororis mee. et nominato illi quodam loco qui in itinere
eius fuit, dixit presbitero. Si uis mecum ad locum ilium ire R pergamus simul. quo
annuente equitantes uenerunt ad quendam campum in quo ut sibi uidebatur uidit
porcam unam pulcram et pinguem albam. sed nigris maculis in pluribus locis obductam.
quam sequebantur ut sibi uidebatur. plures porcelli famuli et pulchri. et matri maculis
similibus assimilantes. tunc ait ad eum sacerdos qui ad latus eius equitabat. Vides
domine Johannes hos porcellos hie matrem suam sequentes: Certe licet decern sint
numero r' tamen nullum mihi ex hiis in decimam dabit dominus eorum. quamuis meus
sit parrochianus. Ad quam sacerdotis uocem parumper substitit Johannes, et ut sibi
uidebatur numerans porcellos illos non inuenit nisi nouem tantum. et respiciens in
sacerdotem ait. Nimis cupidi estis uos omnes sacerdotes qui semper ad uestrum com-
modum plus ex ambitione quam ex iudicio respicitis. Numera enim si placet adhuc
domne sacerdos porcellos istos. et non reperies unde tibi decima de iure debeatur.
Nouem enim tantum sunt. Ad cuius uocem sacerdos ammirans et iterum porcellos illos
numerans decern se numerare credidit. et decern se numerasse Johanni respondit. quo
 
Annotationen