Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

James, M. R.; Lambeth Palace Library [Editor]
A descriptive catalogue of the manuscripts in the Library of Lambeth Palace: the mediaeval manuscripts — Cambridge: Univ.Pr., 1932

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.51197#0699
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
485] LAMBETH LIBRARY
Claustri sunt xn abusiones pessime
Quibus falluntur monachi non semel sed sepissime
Ex hiis propono breuiter ludendo parum scribere
20 Christus mihi subsidium suum det in hoc opere
Abusio Prima tangit abusio prelatos necgligentes
claustralium Qui se submittunt uiciis uirtutem deserentes
Oues suas non reuocant per deuia currentes
Quas crebro fares rapiunt atque luporum dentes
25 Diuinam legem nesciunt nec laborant scire
Duobus enini dominis non potest quis seruire
nam cum deberent subditos exemplo preuenire
Ipsi uiuendo nequiter oues sinunt perire
Isti sunt mercennarii quorum uoces non audiunt
30 Oues, ut canes etenim multi latrare nequeunt
quid ualet lac et uellera frequenter scire cupiunt
In quo statu sint anime vim nullam fere faciunt
Recte pastor qui tabs est uocatur mercennarius
quia de sibi creditis curam non habet ouibus
35 lupum rapacem intuens appropinquantem comminus
oues relinquit perditas et currens fugit cicius
Pastorem non sequitur bonum qui sic doluit
pro dispersis ouibus animamque posuit
Flagellari conspui extremo mori uoluit
40 Sic de luporum dentibus oues suas eripuit.
col. 2 Subiectus inobediens est consequens abusio
Regnum dei non sciciunt liii qui languent hoc vicio
Nonne per istud uicium uir primus in inicio
A paradiso pulsus est seductus a diabolo
45 Omnis inobediens preceptum frangit domini
qui iubet ut pastoribus omnino simus subditi
licet peruersi fuerint • ue uobis ergo miseri
qui ceruicem erigitis obedientes nemini
Obediamus inuicem christum sequentes preuium
50 qui passus est ab impiis cum deus esset omnium
obprobria sustinuit et dire mortis stimulum
vt agnus pre tondente se nunquam emisit sonitum
Nonne testatur plenius omnis scripture litera
quod sit uirtutum omnium mater obedientia
55 Obediamus igitur cum omni reuerencia
vt per obedienciam sumamus celi gaudia.
Ociosus iuuenis abusio fit tercia
proth pudor o iuuenes cur torpetis ignauia
scriptura ueritas satis monstrat quod ocia
60 generant accidiam simulque cuncta vicia.
Dauid de bello rediens atque quiescens paululum
homicida factus est et adulter per ocium
agamus semper aliquid ergo iuxta Jeronimum
ne vacuos inueniat nos fraus nefanda demonum.

671
 
Annotationen