Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Kunsthistorische Sammlungen des Allerhöchsten Kaiserhauses <Wien> [Editor]
Jahrbuch der Kunsthistorischen Sammlungen des Allerhöchsten Kaiserhauses (ab 1919 Jahrbuch der Kunsthistorischen Sammlungen in Wien) — 32.1915

DOI article:
Giehlow, Karl; Weixlgärtner, Arpad: Die Hieroglyphenkunde des Humanismus in der Allegorie der Renaissance: besonders der Ehrenpforte Kaisers Maximilian I. Ein Versuch
DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.6174#0184
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
178

Karl Giehlovv.

ac long^va avis existat. Pr^terea, quoniam solis imago esse videatur, prae cunctis volatilibus solares radios
acutissime intuens. Unde et medici ad oculorum remedium accipitrina utuntur herba. Hanc ob causam
solem quoque tanquam visus dominum aliquando sub accipitris denotant forma. Altitudinem vero, cum enim
rejiqua animalia in altum evolare nitencia oblique ferantur, Ulis enim impossibile est directe assurgere, solus
accipiter in altum recte confestim assurgit. Profunditatem vero, quoniam alia volatilia non perpendiculatim,
sed per gyrum devolent, accipiter confestim ad imum ruat. Excellenciam vero, quoniam ab omnibus differre
Fol. 8'. videatur volatilibus. Sanguinem vero, nam avem j illam non aquam, sed sanguinem bibere affirmant. Victoriam
vero, quoniam accipiter volucres omnes vincere videatur. Cum enim a forciori opprimitur av§, se in aere
resupinat, ita ut sursum unglies, ale, vero ac posteriora deorsum tendant. Id cum sibi congrediens animal
facere haud queat, ab accipitre demum vincitur.

Fol. 9'. — Nr. j.

Fol. io. Quomodo animam designent.

Insuper pro anima quoque accipiter statuitur idque ob nominis interpretacionem. Accipiter enim
apud Aegypcios baieth vocatur, quod noraen divisum animam et cor designat. Nam bai anima, eth vero
cor est. At cor iuxta Aegypcios anime, est ambitus, ita ut nominis composicio animam significet incor-
datam. Unde accipiter ob anime, similitudinem et affectum communiter aquam non bibit, sed sanguinem, a
quo et anima pascitur.
 
Annotationen