204
Karl Giehlow.
7\
Fol. 65'. — Nr. 53.
Fol. 66. Quomodo iniustum et ingratum.
Iniustum et ingratum designantes hippopotami ungues duos inversos depingunt. Cum enim
Ille ad perfectam pervenit e^atem, experitur, num bellando proprium devincere patrem valeat, cunque
pater ad pascua egreditur, in cubile matris ingreditur, ut cum illa permisceatur, patremque vivere permittit.
Quod si a patre coire cum matre prohibitus fuerit, ipsum interficit, utpote qui virilior ac forcior existat.
Ungues vero inversos ideo depingunt, ut homines videntes racionemque rei cognoscentes ad beneficia
promptiores evadant.
Fol. 6j. Quomodo ingratum depingunt.
Ingratum ac propriis benefactoribus hostem designantes, columbam depingunt. Masculus enim, cum
robustior evadit, proprium patrem a matre repellit sicque cum illa coit ac permiscetur. Purum tarnen
hoc animal esse videtur; pestis enim tempore, quo cuncta animancia ac inanimata homines inficere
solent, illi solum, qui columbis vescuntur, hac lue haud corripiuntur. Quapropter tali tempore nullum
cibum alium regibus apponere solent praeter solam columbam. Hoc idem Ulis facere solent, qui in castitate
versantur, ut eo facilius deis servire valeant; nam fertur hoc animal feile carere.