Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Justinian
D. Imperatoris Justiniani Libri IV. Institutionum: Adjecti sunt ex Digestis Tituli De Verborum Significatione, Et De Regulis Juris; Cum Indice ad eosdem — Francofurti: Andreae & Hort, 1732 [VD18 12675156]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.47080#0100
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
^4 INSTIT. LIB. II. TIT. XVL
substitutionem infirmari sancimus: hoc ad
exemplum pupillaris substitutionis, quae, post-
quam pupillus adoleverit>infirmatur.
x. Igitur in pupillari substitutione secun-
dum praefatum modum ordinata, duo quo-
dammodo sunt testamenta: alterum patri^ al-
terum filii, tanquam si ipse filiusiibi heredem
instituiiset : aut certe unum testamentum est
duarum causarum, idest, duarum hereditatum.
3. Sin autem quis ita formidolosus sit, ut
timeat, ne filius suus pupillus adhuc , ex eo»
quod palam substitutum acceperit, post obi-
tum ejus periculo insidiarum subjaceat: vulga-
rem quidem substitutionem palam facere, & in
primis testamenti partibus (ordinare) debet: il-
lam autem substitutionem, per quam, si heres
exstiterit pupillds, Sc intra pubertatem decelse-
rit, subststutus vocatur, separatim in inferiori-
bus partibus scribere, eamque partem proprio
lino, propriaque cera consignare: & in priore
parte testamenti cavere, ne inferiores tabulae
vivo filio & adhuc impubere aperiantur. Illud
palam est, non ideo minus valere substitutio-
nem impuberis silii; quod in eisdem tabulis
scripta sit, quibus iibi quisque heredem inhitu-
isset, quamvis pupillo hoc peiiculosum sit,
Non solilm autem heredibus institutis
impuberibus liberis ita substituere parentes
ponunt, ut si heredes eis exstiterint, & ante pu-
bertatem mortui fuerint, si eis heres is, quem
sibi voluerint, sed etiam exheredatis. Itaque
eo casu : si quid (exheredato ) pupillo ex here-
ditatibus, legatisve, aut donationibus propin-
quorum atque amicorum adquisitum fuerit: id
omne ad substitutum pertinebit. Quaecunque
diximus de substitutione impuberum libero-
ium, vel heredum institutoxum, vclexhereda-
toxum;
 
Annotationen