Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Justinian; Cujas, Jacques [Editor]; Köhler, Johann Bernhard [Editor]
D. Iustiniani Institutiones — Goettingae: Dieterich, 1772 [VD18 1202046X]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47084#0036
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
18 INSTITVTIONVM LIB I. TIT. XI.

iuris sunt. Quae species adoptionis dicitur adrogatio. Impe-
rio Magistratus adoptare licet eos easue , qui quaeue in
potestate parentium sunt: siue primum gradum liberorum obti-
neant, qualis est filius , filia; siue inferiorem, qualis est
nepos, neptis, pronepos, proneptis. §. 2. Sed hodie
ex nostra Constitutione , cum filiusfamilias patre naturali
extraneae personae in adoptionem datur, iura: pot&atis pa-
ris naturalis minime disibluuntur. Nec quicquam ad patrem
adoptivum transit, nec in potestate eius est, licet ab intestato
iura successionis ei a nobis tributa sint. Si vero pater natura-
lis non extraneo, sed auo filii sui materno , vel si ipfe pater
naturalis fueritemancipatus , etiam auo paterno , vel proa-
vo simili modo paterno vel materno filium suum dederit in ad-
optionem : in hoc casu , quia concurrunt in vnam personam
et naturalia, et adoptionis iura, manet stabile ius patris ado-
ptivi , et naturali vinculo copulatum, et legitimo adoptionis
nodo constristum , vt et in familia et in potestate huius-
modi patris adoptivi iit. §, 3. Cum autem impubes per
drincipale rescriptum adrogatur, causa cognita adrogatio per-
mittitur : et exquiritur causa adrogationis, an honesta sit, ex-
pediatque pupillo: et cum quibusdam condicionibus adrogatio
fit, id est, vt caneatj adrogator personae publicae, hoc est
tabulario , si intra pubertatem pupillus decesserit, restitu-
turum se bona illis, qui, si adoptio fasta non esiet, ad suc-
cessionem eius venturi esient> Item non alias emanci-
pare eum potest adrogator, nisi, causa cognita, dignus eman-
cipatione fuerit, et tunc sua bona ei reddat. Sed etsi dece-
dens pater eum exheredaverit, vel vivus sine iusta causa
eum emancipauerit : iubetur quartam partem ei bono-,
rum suorum relinquere , videlicet praeter bona , quae ad pa-
trem adoptivum transtulit, et quorum commodum ei postea
adquisiuit. §. 4. Minorem natu maiorem non posie ad-
optare , placet. Adoptio enim naturam imitatur: et pro
 
Annotationen