Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Kleinclaus, Johann Christoph; Pastorius, Johann [Oth.]
Disputatio Inauguralis Juridica, Exhibens Selectiores Aliquot Controversias: Ex Utroque Jure tam Civili quam Canonico ut & feudali excerptas — Argentorati: Literis Johannis Pastorii, 1710 [VD18 11406542]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.49574#0020
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
UB Heidelberg

stitutionem obligari: quo pertinet, quodneMagistratui
quidem in injustis obediendum, imdprajceptumMagi-
stratus injustum obedientem a Poena non excuset. Con-
serat. Rofenthal. cap. 8 Concias. 20. num, 6 & 7. Cum au-
tem parendi necessitas in hisce vasallo non incumbat,nec
ex juramento vel obligatione ad haec adstriitus sit per
/.7.5.5. depa6iis\non meretur damnum inferens excuba-
tionem. Ita cum Rofenthal. Alvarot. & alii.
Itaque ratio decidendi praecipua desumitur ex eo, quod etiam
dominum excommunicatum aut proscriptumVasallus non teneatur
adjuvare, ergo idem in hac specie statuendum est. Quia a:quitas pari-
bus in causis paria juradesiderata. feud. 54. lunt autem Causieistx
quo ad hanc rem pares, quia utrum que perindeinjustum,& in gene-
rali promissione tacite exceptum esse videtur, imd ut Cujae, hic
aitsu, qui injustum bellum movent, ipso jure proscripti,repulsi, ac
deteriores esse hoc loco significantur.
Concedunt quidem plerique, quod ad aliorum offensionem do-
mino opem ferre non renatur, sed secus putant, respedtn defensionis,
& ajunt, quod etiam hac interpretatione admissa, tamen potestas
dari vasallo videatur, dominum bellum ex sua parte injustum susei-
pientem, defendendi atq; rationem a favore defensionis, qua: omni
jure concesia esse videtur, petunt. Vid. inter alios saepius jam cit.
Rosenthal. num.^.& in allegatis ibidemftryk^ adexam.jur.seud.
cap. 18. quafi.20.
Neque huic opinioni assentiendum existimo, nam ut vulgo di-
citur, ubi justa est offensio,ibi injusta est defensio, quo faciunt l. ij.
^.q.jfde re militari.l.^.Cod.de his quiadEcclefiam confugiunt. Quod
si tamen vasallus id facere velit, faciat ea tenus, quatenus id defensio
domini ssagitat,& ut limites defensionis non excedat,nec ad aliorum
offensionem progrediatur, hoc autem non necessitatissed volunta-
tis est, & tunc id sane suo arbitrio ac periculo faciat.
Praeterea neque hic propositum est docere, quod & quomodo
vasallus dominum belligerantem adjuvare debear, sive in offenden-
do sive in defendendo, sed quod injuste belligerantem adjuvare no-
lens non reneatur. Confer, supra Laudat. Bitfch. lococit. pag. 52.7-
& 518.& ad hoc etiam solum confirmandum hoc arg. usi
fuerunt Obertus & Gerardta.

F I 2^ I S.
 
Annotationen