Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Busaeus, Karl; Kolb, Franz Caspar von [Oth.]; Trauttenberg, Carl Heinrich von [Oth.]
Facultas Rationis Sive Logica Institutionibus Dialecticis De Judicio Recte Ordinando Illustrata ... — [Würzburg]: Typis Joannis Jacobi Christopheri Kleyer, Universitatis Typographi, 1750 [VD18 12605948]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47542#0049
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
X ° X «W1 29
manifesla experientiae sit opposita, defectum attentionis
& sufficientis diligentia in observatione experimenti
arguet; si experientia evidens est & manifesta , ratio
nulla, & falsa sumitur; quare ejusmodi casus accura-
tius utriusque examen exigit, dum, qua ex parte de-
fectus sit roboris manifestum fiat.
Regula 7ma : Non omnia continuo falsitatis insi-
mulanda sunt, quae sensibus minime apparent, nisi
certo prius constiterit, eorum veritatem cum eo, ut
lentibus percipiantur, necessario connexam esie. Qua-
re praecipitis judicii merito incusamus Neotericos ma-
teriam peripateticam, aut qualitates absolutas negantes,
ex eo solum capite, quod sint insensibiles, oculos
etiam ope microscopii suffultos effugiant; neque enim
tanta cst vis sensuum, ut eorum ope omnia ratione
sui & immediate percipiantur; Alioquin ex eodem ca-
pite & animam rationalem, & Spiritus animales nega-
verim ; in his itaque sufficit ratio certa & evidens, quse
suadeat similia esie admittenda.

§.IX.

Regula critica pro Propositionibus probabilibus.

IN procedentibus paragraphis regulas dedimus de
propoiitionibus omnimode certis, cujusmodi sunt,
quas divina nituntur authoritate, & proposicionibus
certis simulac evidentibus, seu evidentia illa immedia-

te ex ipsis terminis, sive ex ratione , & medio certo
ac evidenti desumatur; nunc ordo ac series eo nos de-

du^ic> ut proposicionibus probabilibus certas quasdam
E leges
 
Annotationen