Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Busaeus, Karl; Kolb, Franz Caspar von [Oth.]; Trauttenberg, Carl Heinrich von [Oth.]
Facultas Rationis Sive Logica Institutionibus Dialecticis De Judicio Recte Ordinando Illustrata ... — [Würzburg]: Typis Joannis Jacobi Christopheri Kleyer, Universitatis Typographi, 1750 [VD18 12605948]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47542#0050
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
go )( 0 X
leges statuamus; Probabilitas autem vel ab authoritate
humana, vel a ratione aliqua , non certa illa quidem
& evidente, sed fallibili, vel ab experientia non evi-
denti desumitur ; estque propositio probabilis, quae in-
tra certum casuum numerum frequentius vera est,quam
non vera, improbabilis, quae frequentiusfalsa estquam
vera; dubia, qusein quot casibus non fallit, in toti-
dem etiam fallit.
De Probabilitate ex Ratione.
R Egula ima : Illa propositio probabilis est , quam
medium aliquod sive a ratione, sive ab experientia
petitum, quodque posito certo numero casuum saepius
non fallit, quam fallat, veram ede ostendit; quia hoc
ipso, quod aliquando fallat, licet id rarius contingat,
plene firmum assensum haud meretur; ciim tamen con-
tra fepius etiam non fallat, apparet veritati proxima,
ac proinde digna, cui probabiliter possit intelle&us hu-
manus asiensum dare.
Regula zda : Ne propositionem aliquam tanquam
probabilem admittas ante, quam eum, quem habet,
probabilitatis gradum rite discusseris, ne forte impro-
babilem pro probabili suscipias , etsi enim faciat pro
aliqua propositione vel authoritas , vel ratio aliqua, op-
positae tamen potest esie tantum robur, quo facile adeo
ejus probabilitas elidatur, ut sxpiiis fallat, quam non
fallat. Ad majorem porro minoremve probabilitatem
optime cognoscendam medium tibi optimum suadeo
opem fra&ionis : stafcue tibi certum numerum casuum,
videque, quoties in posito hoc numero propositio non
fallat;
 
Annotationen