Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Busaeus, Karl; Kolb, Franz Caspar von [Oth.]; Trauttenberg, Carl Heinrich von [Oth.]
Facultas Rationis Sive Logica Institutionibus Dialecticis De Judicio Recte Ordinando Illustrata ... — [Würzburg]: Typis Joannis Jacobi Christopheri Kleyer, Universitatis Typographi, 1750 [VD18 12605948]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47542#0079
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
X ° X 9
Assirmativa (quae etiam pnedicatio dicitur) est, cu-
jus copula principalis aliquid affirmat.
Negativa est, cujus copula principalis aliquid negat
Adverte: Utpropositio sit negativa, particula Non
debet immediate assicere copulam principalem; vel par-
ticula negans debet includi in nota quantitatis, ut: nul-
lus homo.eft brutum >vq\ poni ante notam quantitatis, ut:
non omnis homo eft doctus, vel prsponi immediate ver-
bo, quod habet vim copulae simul, ut: Petrus non stu-
det. Dixi copulam principalem; si enim afficit copulam
minus principalem, vel copulam implicationis, prima pro-
positio manet affirmativa, ut; omnis, qui non credit,
damnabitur.
II. Ratione qualitatis secundari#, vel accidentalis di-
viditur in veram, & falsam.
Vera est, qwe est conformis suo objesto.
Falsa est, quae difformis est objesto.
Utraque subdividitur in neceslariam, contingentem,
& impossibilem;
Neceffiaria, vel neceffiarib vera est, quae ita est vera,
ut non possit esse falsa, vel cujus praedicatum ita jungi-
tur subjefto, ut non possit non jungi; ita autem se ha-
bent, in quibus vel genus, vel species, vel differentia, vel
proprium quarto modo praedicatur: ut homo eft animal»
Contingens, vel contingent er vera est, cujus praedica-
tum ita jungitur subje&o, ut possit non jungi, sive,
quae ita est vera, ut potuerit esse falsa, ut hac: Petrus
est dottus. Propositio hujusmodi vulgo est, in qua ac-
cidens de subjefto dicitur.
Zw/^

b
 
Annotationen