Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Busaeus, Karl; Kolb, Franz Caspar von [Oth.]; Trauttenberg, Carl Heinrich von [Oth.]
Facultas Rationis Sive Logica Institutionibus Dialecticis De Judicio Recte Ordinando Illustrata ... — [Würzburg]: Typis Joannis Jacobi Christopheri Kleyer, Universitatis Typographi, 1750 [VD18 12605948]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.47542#0080
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
io X o )( ##
Impossibilis , W necejjarib falsa est, qux ita falsa est>
ut nunquam possit essie vera, vel in qua pugnantia jun-
guntur, aut species disparatae, ut: mors eft vitay tene-
6r<e funt lux? virtus eft vitium.
Adverte I. Confestio propositionum necessaria?,im-
possibilis, & contingentis pendet ex ordine Categoria-
rum : pro his tamen serviunt sequentes regulae:
I. Quoties gradus superior tribuitur inferiori 5 ejus-
dem Categoriae, aut qualitas propria subjesti, propo-
sitio affirmans est necestaria, & semper vera; negativa
autem impossibilis, semperque falsa.
Ratio eft: quia attributum subjesto suo inseparabi-
liter cohaeret: unde sequentes propositiones sunt necef-
sari<e: homo eft animal: animal eft vivenseft corpus? cor-
pus eft fubftantia: homo eft rifibilis. Impossibiles vero, &
falsae sunt: homo non eft animal: animal non eft vivens &£•
II. Quoties attributum, aut genus disparatum, aut
species alterius praedicamenti a sub-jecto est, aut qualitas
ex natura sua repugnans, propositio affirmativa est im-
possibilis, & semper falsa; negativa autem est necesta-
ria, & semper vera, hinc impossibiles sunt hae semper -
que falsae: homo eft equus: color eft fapor: animaleft lapis:
piftis &ft loquax &c. quia hxc genera, & species substan-
tiarum, & qualitatum sunt in divertis substantia, &
qualitatum speciebus.
III. Quoties pnedicatum vel est accidens commune
phy sicum, vel denominatio relativa, & subje&um fin-
gulare ac determinatum ; propofitio est contingens. Ratio
est: quia attributum subjeslo inessie aut non inessie po-
test 5 ut: Socrates eft Rhilofophus.
a • - . - Dixi
 
Annotationen