an his autillis, an utrisque bellum potlus indictum fuerit. Neque minus
etiam librorum iacturam tarn gravem aevi quis iniuriae ascripserit,
pr§stantissimorum autem uigiliae atque adeo eorum, quibus postilla
florere contigerit, quo nam fato aut veterno affectae perierint aut in
tenebris delituerint, non intelligo. Quando ante alios Laurentius Valla,
vir ea eruditione, ut linguam Latinam iam prope afflictam nutantem-
que sustentarit, hoc malum subrepens reviviscensque magna ex parte
sensit, nec profuit ars mira libros excudendi, eo iam tum etiam pro-
dente adinventa. Siquidem historias ab eo conscriptas vix est unus aut
alter qui perlegerit, cum sint tarnen opus aeque sua ipsius materia ac
emendatissimi scriptoris ingenio pereximium: Iuverit sane Valla no-
stros homines utraque facundia et Thucididis ferme fuerit assecutus
sententias, in Herodoto vix servatas historiae leges custodierit, Ho-
merum alio quandoque impetu nec iisdem pedibus migrare permiserit,
fictam Constantini principis donationem contenderit, dialecticam Ro-
manis saltem dialectis eloqui compulerit, libros de elegantia Latini
sermonis in barbariem audacter instruxerit.
Dum haec ipsa historiarum uolumina (etsi quota pars eorum quae
scribenda proposuerat) principem sibi locum nec omnino nisi sum-
mum iure vendicent, tantumqueposthac exuperent, quantum uix dum
cognita ut suspicerentur meruere. Ea vero cum apud me tanquam
uinculis coherceri piaculum ducerem indignumque putarem et Lau-
rentium et Ferdinandum, pr^cellentis Aragoniae regem, exempli parta
sibi gloria fraudari, tibi dedico ac sub tuo aedita iam demum nomine
plerisque omnibus impertio, ob id potissimum quod perquam dignus
haberis, cuius auspiciis fama tarn ingentium virorum in medium pro-
grediatur. Et cui per immortalem Deum diserti labores viri sine con-
trouersia doctissimi quam bonarum litterarum cultori, doctorum simul
et studiosorum amatori consecrentur rectius? Cui denique praeclara
facta regis iuxta prudentissimi atque etiam opulentissimi quam tibi?
Qui animo magno elatoque nihil minus quam opibus polleas, quibus
munifice ac sapienter uti noueris, quod tarn est rarum quam specta-
tum. Vanaque Graecorum quorundam sententiam summa tua cum
laude reddideris, semina virtutum nec in domo nec in civitate divite
inesse posse affirmantium. Sed iam desinam, praesentis instituti obli-
tus, ne dum Laurentii Ferdinandique laudibus succumbendi trepidus
abstineo, tuas aeque tantas audaci concepisse animo iure arguar. Vale.
4