Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Leibniz, Gottfried Wilhelm [Hrsg.]; Eckhart, Johann Georg von [Bearb.]; Gruber, Johann Daniel [Bearb.]
Origines Gvelficae (Band 2): Qvibvs Tvm Vetervm Altdorfii Comitvm Et Ex Iis Ortorvm Bvrgvndiae Transivranae Regvm, Tvm Gvelforvm Recentiorvm Ab Azone, Italo Marchione, Satorvm Bavariae Et Saxoniae Dvcvm Vitae, Propagines Et Res Praeclarae Gestae, .. — [Moringen], 1751

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.15612#0289
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
GVELFICARVM. LIB. V. 217
tuerit, & in melius ordinauerit. Idem de Itha hanc mentionem iniicit:
commemorandum eft , quod venerabilis ITHA , fcilicet mater praenomi-
nati [Catuli siue Welfi] pro inftitutione tali, deuotiOne tanta apud ipfum
intercedendo laborauit, vt pro diuini qfficii augmento fuas delkias, fuam-
que familiam minui gauderet, & in eodem S.Altonis Monafterio fepultu-*
ram fuam fieri decemeret: dixijfe quoque fertur: quia ideo foritan ge-
nus omne parentum propinquorum injiabile minus-
que longaeuum haSenUS fiiit, quod S. Altonis Monafterium fub
tanta negligentia relinquerctur.
, Itha vero, cum Crusio teste, cuius verbasiipra retulimus, Anno
1020. decesserit, & hoc etiam ex citato ibiEckehardi Iunioris loco con-
firmetur, viro superuixit. Anno enim 1014. vt videbimus, filius
Welfus iam Prouinciae praefuit. Eadem Itha, vt Vita S. Altonis indi-
cat, secundum votum suum in Monasterio S. Altonis sepulta fiiit.
$. 6.
Rudolsum autem, Ithae huius maritum, in retta linea a Ruadhar-
do Comite & Mijfo Regio , qui S. Othmarum vexauerat , descendiise,
manifesfcant verba Eckehardi jsupra allegata, & mox, vbi de liberis eius
agemus, iterum adducenda ; quippe quibus insigniter confirmantur ,
quae nos de origine Guelforum Libro I. in medium attulimus.
RudolfoIthae marito fratremrestituimus ETICHONEM, quem
Monachus Weingartensis fratrem fecerat S. Conradi & Rudolfi I.
Sed cum ab Auctore Vitae inter fratres S. Conradi non recenfeatur, in
ea merito sum opinione, fuisse hunc fratrem, non S. Conradi, fed Ru-
dolfi II. cum Rudolfo I. confusi. Ad hoc itaque temporis spatium
reducendus est. Et pertinent ad eum sequentia eiusdem Weingartensis
Monachi verba: Eticho frater eius [S. Conradi falso existimatus] fme
legitimi matftmomi copulatione de hac vita discessit, & Constantiae iuxta
fupra distam Ecclejiam fepultus eft. De poiteris eius pergit Weingarten-
sis: Genuit tamen ex quadam de Ministerialibus fuis FILIAM, quam
frater Rudolfus lihertate dqnatam pro amore fratris cuidam nobilt de
Rhaetia Curienfi cum largis praediis copulauit. . Ex qua illi de
Herilifella, deVjtera, de Raprechteswillare & eorum
cognatio defcenderunt. Auentinus Libro VI. ineunte Germanice haec
ita reddit: von dem der Adel iu Churwalen, Schweiz, Hesch-
II- Tom, E e zel^
 
Annotationen