Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Mansi, Giovanni Domenico; Labbé, Philippe; Coleti, Niccolò; Cossart, Gabriel; Mansi, Giovanni Domenico [Hrsg.]; Labbé, Philippe [Hrsg.]; Coleti, Niccolò [Hrsg.]; Cossart, Gabriel [Hrsg.]
Sacrorum Conciliorum Nova, Et Amplissima Collectio (28): Ab anno MCCCCXIV. usque ad annum MCCCCXXXI. — Venetiis: Zatta, 1785

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.53640#0366
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext

r AD CONSTANTIENSE
ANNO CHRI5
™ (ECUMENICUM CONCILIUM
Anno 1415« & [equentibus celebratum
ADDITIO.

JOANN. DOMINICI MANSI PR£FATIO.

An&um, universale Constantiense Concilium cum Patrum frequentia viro-
rumque copia magnum, tum & rerum discussarum gravitate ac multitudi-
ne maximum habetur. Grande vero illud grandioribus voluminibus implen-
dis par fuit, nam prester Labbeum, qui volumen integrum ejus commen-
tationi dicavit; Hartius septem in folio voluminibus res ad hoc Concilium
spe&antes complexus est. Nec materiem exhausit; non diu enim post ex-
cusa Hartii volumina Gl. Bourgeois de Castenet in archivis Gallicanis tam
multa nastus est nova & prioribus incognita, ut magnum in quarti for-
ma supplementorum volumen confecerit excusum Parisiis anno 1718. ne
quid dixerim de Jacobo Lenfantio , qui paulo ante historiam Concilii Constantiensis vulgaverat,
in quam multa nova e MSS. petita contulit. Multa adhuc his omnibus intada post Hartium
& ante Gallicos illos seriptores e Codicibus Colbertino & Viftorino eruit Dupinius, & ex iis
volumen II. & V. editionis operum Gersonis a se adornatae compegit. Venetus Labbei editor
ex his omnibus, excepto tamen Dupinio, supplementum Labbeanse de Concilio Constantienil
commentationi adjecit, quo ea omnia luffecit quae desiderari in Astis Labbeanis, majorisque
esse momenti judicavit. Mihi tertio in colligendis Conciliis accedenti pronum esset vestem hanc
bene longam stragulatam reddere; sed intelligens me, non commentarios tantummodo de rebus
unius Constantiensis Concilii seribere, quin potius omnium simul Conciliorum colledionem da-
re; ne immensus sim, nec locum inter plura Concilia distribuendum uni huic occupandum per-
mittam; e tanta rerum strue, quae ultro se offert, pauca seligam in opus hoc assumenda, re-
liquis praetermissis sive minus neccstariis, sive in pervulgaris, nec ita raris voluminibus obviis,
unde, si occasio postulet, facile a quovis repetantur. Eo consilio pauca tantum ex multis a
Dupinio vulgatis huc transfero; omissbrumque defeftum suppleo relata integra synopsi chrono-
logica, quam Dupinius ex monumentis a se vulgatis adornatam, in fronte tomi V. operum
Gersonis collocavit. Ex ea intelligent le&ores quid sibi jure poscant ex Dupinio; quid frustra
quaerant ex eo. Neque enim id sibi statuit seriptor ille, ut a&a omnia Concilii Constantiensis
exhibeat; sed vel ea dare voluit, quae inConcilio illo egit tra&avitque Gersonius ; vel ea quae ejus
occasione ibi gesta sunt. Omnium vero Gersonianarum tra&ationum caput est causa Joannis
Parvi, cujus controversiae historiam hic paucis seriberem, nisi ex synopsi chronologica Dupinii
satis intelligeretur. Sunt vero assertiones illae Joannis Parvi, de quibus damnandis tanta animo-
rum contentione diseeptatum est in Synodo, novem ilice propositiones quas VenetusLabbei edi-
tor ex Hardtjo opportune suggerit; quas tamen iterum hic reproducendas non una ratio sua-
sit; primo quod, cum delatae sint Concilio 3 delationis hujus syngrapham hic exhibeo ; secundo
vero , quod assertionem illarum non vero earundem censuram adjundam ferant apud Hardtium;
hic vero datur utrumque . Exciderant illae Joanni Parvo , cum in causa ducis Burgundiae con-
fessi se necem per submissos sicarios intulisse duci Aurelianensi unico regis Galliarum fratri,
rei partes defensaret; facinus enim illud extenuaturus demonstrandum sibi assumpferat, Au-
lia-
 
Annotationen