I
1
1
1
u
XXXVII.
Mars stans, armatus.
Epigraphe MARS ULTOR.
1VTAGNIFICUM visu templum in Foro novo posuisse
dicitur Augustus, quod ob sumptas in Divi Julii interfec-
tores pœnas Marti Ultori sacravit. Hoc ex voto in bello
Philippensi suscepto perfecit : cujus rei in Fastis mentionem
facit Ovidius.
Voverat hœc Juvenis, tune cum pia sustulit arma ;
A tantis Princeps incipiendus erat.
Ole manus tendens, hinc stanti milite juste-,
Hinc conjuratis, talia dicta dédit :
Mars ades, et satia scelerato sanguine ferrum ;
Stetque favor causa pro meliore tuus.
Templa feres, et me victore vocaberis Ultor ;
Voverat, et fuso lsetus ab hoste redit.
Sed et aliam œdeni eodem titulo Marti erexit ; quam post
reddita a Parthis signa Ultori dedicavit. Ea res etiam ab
Ovidio describitur, cum de Augusto verba facit.
Nec satis est meruisse semel cognomina Marti ;
Persequitur Parthi signa retenta manu.
Parthe, refers aquilas, victos quoque porrigis arcus ;
Pignora jam nostri nulla pudoris habes.
Rite Deo templumque datum, nomenque Bis Ulto ;
Et meritus votis débita solvit honor.
Harum rerum memoria nummis etiam consignata est: in
quibus duo hsec Martis Ultoris Templa conspiciuntur. Cum
autem in utroque posita est Dei statua, ex harum alterutrâ,
uti credibile est, deprompsit formam illam et similitudinem
Dei Artifex, quam in egregio nostro exemplari feheiter
expressit.
Corneolus. Incis.
j
ri
m
ii>