Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Gemmarum Antiquarum Delectus: ex praestantioribus desumptus, quae in dactyliothecis ducis Marlburiensis conservantur (Band 2) — London, 1845

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.3937#0148
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
f

I









XLVllL

m

B1

\ga.

IGA hsec, omnibus numeris absoluta, summum artificis
ingenium, feliceinque in caelaturis manum testatur.
Currus ipse, aurigee venustas admirabilis, equi subsultantes,
animosi, toris luxuriantes, argutum judicis severissimi acumen
non reformidant. Biga, a Phrygum natione primum juncta,
lunse sacra dicitur ; quadriga, ab Ericthonio inventa, soli
dicatur. In bigis curule certamen ineunt heroes Homerici ;
neque enim ex equis sed e curribus Trojani belli temporibus
pugnatum est ; et binos in uno curru fuisse, pugnatorem et
aurigam, ex Homero patet.

Bigarum ac quadrigarum picturœ imaginesque ab optimis
artilicibus crebro descripta3 sunt ; immo ad conficiendas eas
duorum aliquando conspirabat ars. Sicut enim Calamidis
quadrigœ virum aurigantem addidit Praxiteles, ita Tisicratis
bigee mulierem superimposuit Piston.

Nummi porro apud Komanos bigati dicti sunt. Ita Plinius ;
" Nota argenti fuere bigœ atque quadrigse ; et inde bigati,
" quadrigatique dicti." L. xxxiii. c. 3.

De hujusmodi nummis crebra fit apud Livium mentio. Bi-
gatos quingentos et equum eximium L. Bantio Nolano Mar-
cellus dono dédit. L. xxv. c. 15.

Sardonyx, inferiori strato nigrescente, superiori candido.
Exe.








 
Annotationen